De symbola conclusa aliisque laetitiis animae

Post nonnullos dies mihi ualde intentae operosaeque hebdomas optima placidaque finita est. Domi clausa fui concludens quandam symbolam de cabala christiana ac de Paulo Israelita in cuius studium incumbebam plurimis abhinc mensibus. Gratias ago meae sodali Violae quae eam et perlegit et emendauit. Continentibus enim in diebus hanc symbolam tandem mittam ad quoddam commentarium periodicum ut edita sit, si libeat, in lucem (spero fore ne in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit", proiicienda sit). Laetissima quoque sum quoniam mei alumni primum Latine scribere inceperunt, non solum hoc in insulso scriptorio (uidete, quaeso, commentarium de nostro ministerio *hinstitutionis), sed etiam in Foris meorum Auditoriorum Virtualium. Interretiali in pagina " Lingua Latina Per Se Illustrata (LLPSI)" nuncupata editores mentionem de insulsi huius scriptorii auctrice fecerunt necnon de uariis optimis rebus pertinentibus ad latinitatem uiuam e...