Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Theodericus Sacrè

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
'Beatia' sive 'Biatia', oppidulum Baeticum.    Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris  Johannis Francisci Alcina Rovira , qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.      Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat. Prof. Alcina Rovira, cuius in honorem conventus ...

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos       Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.      Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur...

De Alcagnicio allisque rebus Plinianis

Imagen
Ioannes Aegidius Ludouicusque Gadibus tandem adsum defatigata defessa lassa, sed felix nuperrime reuersa. Nam Conuentus Alcagnicensis in honorem IOANNIS AEGIDII feliciter peractus est die Veneris superiore noctu. Aliquantulum anxiam fuisse me confiteor, quippe quod mihi displiceat loqui coram frequentia hominum atque hoc in conuentu uerba mihi proferenda erant in publico quater uel quinquiens. Dies tamen difficilior fuit in quo Latine Hispaniceque mihi loquendum erat propter exspectatissimam Dissertationem Eduardi nostri M. Engelsing Doctoralem iudicandam ante participes conuentus quorum haud pauci putent inane (ne stultum dicam) Latine loqui. At quamquam haud multi spectatores tandem actui solemni interfuerunt, sapientissimi adfuerunt omniaque optime fluxerunt. Post me, quae prima locuta sum, iudices ceteri iudicia sua dixerunt, Anglice scilicet Theodericus Sacrè (qui die priore doctam disertamque Latinam orationem habuit inscriptam "Erasmus versificatus sive De c...

Haicua aestiua

Imagen
Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem? Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quod optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uideatur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda. Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa...