Laudes Ucrainae sive pacis
Vita plena est et luminibus et umbris. Inter dulces risus et acres lacrimas versamur. Non semper omnia ex sententia sunt: hodie e pedibus laboramus, fessi sumus opera facientes, cum familia disputamus... cras autem donum perpulchrum accipimus quod dolores et aerumnas levant, praesertim cum disceremus aliorum dolores maiores esse quam nostros. Optima et maxima poetria Anna Elissa Radke librum recens scripsit et in lucem edidit, quem abhinc aliquos dies in Academiae Gaditanae capsula cursuaria gratanter inveni. Gratias summas tibi, carissima Anna Elissa, ago! In pagina prima et sub libri inscriptione q.e. LAUDES UCRAINAE verba manu scripta sunt quae dicunt: Sandrae Ramos amicae s. AER Mai 2022. Quam amicitiam magno cum honore et laetitia accipio. Libellum aperui et tredecim carmina tristia bellum redolentia perlegi, quae hodiernum oppugnationem Russicorum in gentes Ucrainianas illustrant. Imagines albo nigroque colore pic...