Annus Novus mirificis ditet donis
Hodie tandem illud fastidiosum academicae peruestigationis sexennium quod mihi petendum erat, et finitum et missum est ad Ministerium nostrum Institutionis, Politicae Socialis et Rei Gymnicae (Minist. Scientiae et Innouationis. CNEAI). Spero fore ut hos dies feriatos reliquos quieti mentem ualde lassam mandare possim. Nihilominus, hac taediosa probatione praetermissa, septimana ultima optima fuit, propterea quod inter alia uarias recepi epistulas Latine exaratas, quarum nonnullae fuerunt uel pulcherrimae anni finientis, sicut illae litterae bonae amicae Baeticae aut illae aliae cuiusdam amici dilecti describentes naturam niualem, de quo fortasse alias scribam. Quot miri homines linguam Latinam colentes sunt! Non multum abest quin annus nouus ineat. Partiri uobiscum aueo hanc aliam epistulam ad me atque etiam ad alios plures missam nudius tertius. Spero fore ut ille egregius amicus qui nobis eam miserit, excusatam me habeat quod meo in scriptorio eam ipsam transcripserim, sed amicos alu