Haicu umbrosum

Haicu Εἰκονοκλάστῃ dicatum Opaca fronde strigis infaustae triste resonat omen. Omnium deum simulacra franguntur gravibus umbris. S.T.T.L. Abhinc aliquot hebdomades certior facta sum de quodam optimo sodalitio haicubus Latine pangendis Romano, cui index Opaca fronde est, atque statim nomen meum ibi dedi. Huius sodalitii conditor et moderator est Iacobus Rubini, linguae Latinae professor Romae apud Uniuersitatem Salesianam, qui autem sub nomine Flaminii carmina haec parva ...