Femina virque... paresne?
![Imagen](https://blogger.googleusercontent.com/img/b/R29vZ2xl/AVvXsEi5wi8U1cjhngxKqC7fgcXMnCNPUzzsw04e-S38EOcsv3tGm5byeB7VPXFnzSnbAAqvipUn2ywNvdFCxMt8n4L2THSHdXM1KplRkAki4d3aDkf2vFuTcUsd2OUqLv0QpS9jS7XH7kIJmCI/s320/atalanta.jpg)
De die hodierno Martialis VIII 12 Vxōrem quārē locuplētem dūcere nōlim, quaeritis? Vxōrī nūbere nōlo meae. Īnferior mātrōna suō sit, Prīsce, marītô; nōn aliter fīunt fēmina virque parēs . VARRO Sat. Menipp. Meleagr. 300: "...si non malit vir viracius uxorem habere Atalantam ". M. PORCIVS CATO apud Titum Livium 34, 3 : "[ Feminae ] extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt". IVVENALIS 6, 460: "Intolerabilius nihil est quam femina dives". __________________________ locuplēs -ētis adi = dīves, pecūniōsus uxōrem dūcere = uxōrem suam facere nūbere alicui = alicuius uxor fierī uxōrī nūbere nōlo meae = uxori meae servire nolo : quod "nubere" proprium est feminarum pār, paris adi = aequus, -a, -um ___________________ Guido Reni (1575-1642), Atalanta atque Hippomenes , c. 1612 (Museo del Prado, Madrid) P. A. Marino, "Women. Poorly inferior or richly superior", CB 48 (1971), 17-21. L. Van Abbema, The auto