Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Gades

De Sanctae Catalinae arce Gaditana eiusque inscriptione Latina (1599)

Imagen
Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis expressa)   Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum " , quae pulcherrima expositione  "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum" . Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo a ntiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint.      Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam illam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imaginem ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem.       Multum equidem quaesivi in rete omnium...

Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

Imagen
    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" ( nº 13, a. 2023 ). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens.         Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:     Alma lux humanitatis,   quam decorat Gaditana   Urbs, tibi plurimas gratias!   Immo, vere decoraris…   at etiam Gades illustras   tuo calamo Latino.   Ab orbis remota parte   salutationem accipe.

De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis

Imagen
Oratio propter cooptationem Academicam c.t. "De deabus, sanctis feminis et virginibus Salis:  Fabula Salambonae, Deae indigenae Insulae Gaditanae" quae die 22 m. Februarii a, 2022 ab Alexandra Ramos Maldonado habebitur. Academia de San Romualdo de Ciencias, Letras y Artes Insulae Legionensis (Gadibus) "Ast cum Phoenices Occeani littora Gadium incoluissent, ut notum lippis et tonsoribus est, isthac superstitionis epidemiâ finitimos populos macularunt et in Nostras [?] Veneris lugentis simulachrum turpiter inuexerunt, nomine SALAMBONÆ. Quod postmodum Romam abs Heliogabalo aduectum inter Romanos adorationem promeruit" (Ioannes Tamayo Salazar 1656).   Insula Gaditana ( Carel Allard – 1700)   Quis est Esendius Romanus?

De salsedine Gaditana

Imagen
        Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.   S. Viniegra Gaditanus pinxit *  ca. an. 1898     Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper so...

Dono dedit dedicauit

Imagen
  Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:      Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile: " Ørberg Gaditanos visit ...

De quodam Circulo Gaditano

Imagen
Ad Gaditanum quendam, ut surrideat cum hac mica salis Circulus Gaditanus          Quidnam est edepol circulus iste qui inspicitur in medio ipso sinu Gaditano, ubi aquae confluunt ex Gadibus et Insula Legionensi et Portu Gaditano?  THEORIAE VARIAE: Sunt qui putent circulum formatum esse propter aerolithum siue potius saxum ignitum caelo delapsum, quod absurdum non esse uidetur, etiamsi non constet;  alii defendunt fodinam Romanam (num salis?) esse antiquissimam: si ita esset, Circulus noster fieret ueterrimus Europae!;  alii quoque fingunt esse Atlantidis (rem miram!) uestigium, at circulus nimis paruus uidetur, si eius modulum prospiciamus, necnon nimis meridionalis;  nec desunt qui delirent et credant illic absconditam esse stationem alienigenam nauium uolantium stellarium, utpote qui lumina ex salo exire ad caelum spectauerint (fortasse post certamen inter Dominum Carnalem et Dominam Quadragesimam);  tandem uoces non...

Europa et tertia illa pars terrae

Imagen
Imago sumpta hinc    Heri per Rete omnium gentium nauigans scalpturam offendi hanc quam supra spectatis, lectores mei, cuius auctores fuerunt Iohannes Sadeler  Bruxellensis, qui scalpsit et excudit, atque  Theodorus Barendszoon  Amstelodamensis, qui inuentor fuit, ut in margine inferiore sinistro litteris breuiatis legi potest. Scripta, quae inferiore in parte uix inspicuntur, transcripsi uobis cupida sciendi quid de Europa diceretur, etiamsi nihil noui euoluere exspectarem:  EVROPA, quamuis praecipuarum terrae partium minima, magis tamen est quam reliquae habitata et populosa, nec minus etiam culta. Hinc, partim ob terrae excellentiam, partim ob gentium frequentiam, copioso rerum omnium prouentu felix, fructuum, herbarum medicarum, uini, frumentique abundantia, cuiusuis etiam metalli prouentu gaudens. Aëre benigno fruitur, pecudum mitium ditissima. Ingenia gignit ad quascumque artes ad Rempub(licam) gubernandam, ad arma tractanda, peridon...

De Gaditano Erasmiano

Imagen
       Hos dies in quibus commentationi operam dabam mittendae ad quosdam commentarios periodicos, dum in bibliotheca atque per rete notitias quaerebam diuersas de humanistis Europaeis easque perscrutabam, casu offendi uni Erasmi Colloquiorum Familiarium, quod studium meum excitauit maximum non tantum propter eius titulum q.e. ' Synodus grammaticorum ', in lucem editum, nisi fallor, anno 1529, sed potius ob nomen unius septem collocutorum, id est ' Gaditanum '. Lugduni Batauorum 1729        Mirabar etenim praesertim duabus causis, nam me ipsa interrogabam et quid ageret Gaditanus quidam in uno opere Erasmiano et quam partem ageret hoc in 'synodo grammaticorum' conterraneus hic meus, qui in Albini grammaticos numerantis manu laeua capit septimum ultimumque digitum, nempe indicem. Sunt enim septem litteratores hoc in conuentu, sicut septem sunt sapientes illi qui in conuiuio Plutarcheo aliisque ludis inuenimus. Hi autem sapientes Eras...

Nobis reddite tabulam aeneam Lascutanam!

Imagen
Mariae et Laurae, optimis discipulis CIL I² 614 (p. 501) = CIL II 5041 (p 843) = IRPCadiz 520 = ILLRP 514 = ILS 15 [ Hispania Epigraphica ] Inscriptio Latina ANTIQVISSIMA in Hispania reperta (saltem in Hispania ulteriore ) et simul textus Latinus iuridicus ANTIQVISSIMVS omnium  aenea in lamina incisus dicitur esse hoc: Decretum Hastense L. Aemilii Pauli anno 189º a. Ch. n. actum Lamina quidem reperta fuit a Ladislao Lazeski circa annum 1867 i n Hispania a GADIBVS orientem uersus prope uicum c.n. Alcalá de los Gazules , ubi uidetur fuisse Lascuta memorata a Plinio 3,15 . Inscriptio maximi momenti est studiosis linguae Latinae, quia consonantes geminae (ESSENT, OPPIDVM, POSSIDERE... aduersus uerba POSEDISENT, IOVSIT ibidem incisa) inter alia primum hac in tabula leguntur. Impraesentiarum tabula aenea Lascutana Parisiis in Museo Publico inuenitur, nescio bene qua de causa . NOBIS REDDITE! L(ucius) AIMILIVS L(uci) F(ilius) INPEIRATOR DECREIVIT...

GADITANORVM

Imagen
Gaditanorum gradus in Amphitheatro Flauio : [ CIL VI 32098 l ] In parte anteriore graduum marmorearum in quibus spectatores sedebant, repertum est a. 1895, litteris minus bonis saec. II uel III, una cum CIL VI 32098 m : GADITAN/ orum . In superficie plana saxorum cernuntur lineae spectatorum loca seiungentes. [ CIL VI pars IV fasc. II 32098  l ] Delirant hi Gaditani! Numquamne legisti Gaditanum quendam Titi Liui nomine gloriaque commotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum orbe uenisse statimque ut uiderat abisse? PLIN.  epist . II 3 _______________________________ Legatis plures notitias Gaditanorum gradus hic