Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2021

De femina birotam insiliente (1899)

Imagen
    Amicissimus mihi Jarcius Gadirus carmina duo in libello commentarii, cui index Vox Urbis  est, a. 1899 edita mihi nuper commendavit birotis dicata, utrumque a poeta Italo et scriptore et  Scholarum Piarum Praeposito Generali nomine Mauro Ricci scriptum. Quorum alterum maximum studium meum excitavit, quod plane Latineque illustrabat quomodo illo tempore feminae audaces pugnarent pro sua libertate iuribusque.        Birotas gubernare periculosum eis tunc fiebat, utpote quae non solum risus et despectum moverent (vv. 9-14) sed etiam insulsas contumelias acciperent atque etiam ipsae pulsarentur aut lapidibus verberarentur, quod poeta videlicet silet. Sed periculosius graviusque his mulieribus audacibus quam birotas veloces insilire erant vestes eae quae eis induendae erant.  Animo fingite quam difficilius mulieribus esset birotis vehi, si castulis magni ponderis longis vestiri fulmentisque altiusculis calceari deberent!       Saeculo decimo nono mediante Amelia Bloomer (1818-1894) ge