Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Leopoldus Senghor

Sic non intelligor ulli

Imagen
      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans  pro eius libro nuper edito  atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus  (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;       E calamo tantum verba...

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos       Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.      Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur...