Entradas
Mostrando entradas de 2019
Fabula Natalicia
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Taraxacum officinale Heri nocte in domo matris nos convenimus, ut diem festum Nativitatis ageremus et pocula propinaremus saluti duodeviginti hominum diversorum, qui cenae interfuimus: novem feminae, totidem numero viri, quorum alii pueri erant et aliae puellae, etiam conjuges intererant et caelibes et sorores et leviri et sobrinae et nepotes... Plerique Gadibus vel potius in Insula Legionensi habitabamus, sed quattuor Malaca advenerant, bini ex urbe capitali, bini ex quodam oppidulo Malacitano. Omnium natu minima tredecim annos nata erat et maxima septuagesimum quintum annum agebat, scilicet mater. Cena Natalicia ad mediam noctem producta est et, quamquam non omnia jucunda fuerunt (vae! verum itast, quot homines, tot sententiae!), plus pacis et risus quam rixae et querelae adfuit. Ex tota familia tantummodo cognata una, quae in quodam oppido Hispanico extra fines Baeticos nunc temporis versatur, iterum afuit. Dicit enim ipsa abesse, utpote cui dies festi Nati
Hirundo una quandoque facit ver
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke. Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi. Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa adposui), libelli initium facit, nam pl
Lucubrationes autumnae
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Iam multos dies hoc scriptorium insulsum non ingrediebar. Nam quamquam saepe claves ad intrandum sumebam, januam tamen aperire non valebam nescio bene qua de causa. At hodie mane experrecta sum alacris et desiderans huius scriptorii aura spissa denuo vesci. Et hic denuo insum vigil ad lucernam, nocturno autumnoque tempore. Sententiam enim modo legi hanc quae studium excitavit meum: "Nihil peccat, nisi quod nihil peccat". Plinius ille Minor hoc dixit de quodam oratore sui saeculi "recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato apte". Placet mihi illa sententia, quia, ut opinor, bene quadrat non solum oratori sed etiam cuilibet homini. Debet enim homo in vita sicut orator in foro "erigi, attolli, interdum etiam efferuescere, ecferri ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta". Nam ut eloquentiam ita vitam nihil magis quam ancipitia commendant. Homines enim qui itinera faciunt per periculosas sed m
Ludere aude, incipe!
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Hos dies, quibus pueri baccalaureati probationes maturitatis tandem aliquando finiverunt et studia academica seligere debebunt, si forte in Universitatem intrare cupiverint, multa sunt praeconia quibus moderatores Academiae nostratis juvenes studiosos allicere conantur per chartulas diversas coloribus vividis depictas atque paucis verbis ornatas. Inter omnia haec praeconia academica eminent Gaditana ea, quae disciplinas nuntiant quasi ludos electronicos, in quorum studia incumbere discipuli debent, si optimi lusores et victores esse prae ceteris volunt in ludo vitae. "Ludus tibi incipit" vel potius "Incipe ludere" (videlicet apud salsum Sinum Gaditanum, ut prospicitur). Chartula hac sive nuntiolo Universitas discipulum invitare atque allectare ad ludendum videtur, cui ipsa dicit 'ludum nunc incipere' vel jubet ut 'incipiat ludere', nam Hispanice verbo temporali illi duplex vis est, id est, 3ª persona singularis et tempus praese
Facetia de suffragio ferendo
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
De salibus intra pomeria natis
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Apud antiquos homines exstabant alii qui ' lepore tinctos Attico sales ' narrarent, scilicet sapore subtili et suaui et tenui, alii autem qui ' faceti et salibus vehementes intra pomeria natis ' essent. Inter eos quidem qui sales quidem 'intra pomeria' natos maxime colebat, Marcus Tullius ille Cicero eminebat, utpote cui possessio multarum salinarum esset. Qui enim dicebat 'quicquid erat salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum esse, e quibus tamen non omnes facetos'. Nam cum salis hanc dicebat suavitatem, ad eam, quae exibat ex ore, referebat; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius erat urbis maxime propria. 'Salinae' enim non solum sibi uolunt 'loca amoena ubi omne genus salium fiunt', sed etiam est ' urbanitas' ipsa eaque Romana maxime quae ducit ad ' humanitatem ', sicut demonstratur diversis in locis Tullianis necnon Catullianis, it puta carmen illud quo poeta
Ecerinis
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Cuiusdam tragoediae Latinae eiusque auctoris nomen hodie (in ea pagina cui index 'Twitter' est) didici, quae fabula in medio (quod vocatur) aevo scripta est (rem miram!), scilicet anno 1314, Ecerinis nuncupata, auctore Albertino Mussato Paduano, qui narrat atrocissimi tyrannorum Ecerini tyrannidem, "ut futura aetas, abominandis tyrannicae pravitatis actibus erudita, ab eius clade, ruina ac afflictione sit cautior". Constat enim fabula sescentis undetriginta versibus, quorum quattuor hos selegi ad vivum advenientes, si forte vos allicerent ad tragoediam perlegendam: Hic rapti ab ubere matris infantis pedes carpit, tenellum robori allidens caput: Fuso cerebro sparsus inscribit cruor genetricis ora. Exstat editio quaedam huius fabulae in rete omnium gentium prolata quae, etiamsi multa alia opera Mussati offerat, mendum pro dolor continet iam in primo verbo ('Quadnam' enim legitur pro eo quod est 'Quidnam'), unde vos ipsi rogo cauti
De stagno oppidano
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Hodie mane per semitam perangustam 'Trium amicorum' nuncupatam apud quoddam stagnum salsum vestigiis commeantium signatam, jucundam ambulationem confecimus hora et dimidia. Hoc apricissimum stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae, nitidis argenteum undis nulla fera turbat nec lapsus ab arbore ramus, nisi multae et variae volucres salsum liquoris perspicui cibum petentes. Gramineus margo est circa, quem vivo caespite semperque virentibus herbis cinctum proximus umor alit. Extrema quidem ora huius sstagni, modici alioqui, altitudine genua non excedentis, siccatur aestivis solibus totaque in salem fere abit. Volup est sub divo sudo per semitam hanc amoenam alacri passu gradiri, quod mihi plusquam dimidium saeculum agenti necesse est crura et coxas saepius movere, unde ubi locorum melius hoc faciam quam apud hoc stagnum amoenum, faciem pulchram loci auramque salsam secuta. Dum enim sensus nostri brevibus levibusque voluptatulis oblectantur, du
Duodecim annis
- Obtener enlace
- Correo electrónico
- Otras aplicaciones
Duodecim annis, id est inter annos 292 et 280 a.Ch.n., refertur unum ex septem miraculis orbis terrarum, quod Colossus Rhodius fuit, a Charete Lindio erectum perfectumque esse. Unus autem annus satis superque fuit, ut terrae motu naturali pro dolor! opus hoc mirificum prosterneretur et in terram dejiceretur. Duodecim anni quidem multi esse videntur, sed si magna paruis conferamus, paucissimi sunt. Scriptoriolum hoc insulsum duodecimum annum agit ex quo constructum est, sed spero fore ut nullus terrae horribilis motus id umquam evertat diruat demoliatur. Saepe autem dubito, nam nonnumquam tremores parvos parietes graviter pertentare sentio. Colossus Solis (c. 1614) © The Trustees of the British Museum "Ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi , quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci poll