Salinum onychinum a Sirena aurea suspensum
Domi meae uel potius in culina locum tenent praecipuum salina, quod uocabulum sic numero plurali dico, quia haud unum salinum, sed tria saltem habeo (nam numero dei gaudent impari) singula salem marinum continentia. Quorum autem unum uitreum est, quod florem qui dicitur salis condit, alterum fictile est salem crassum seruans, denique tertium e materia plastica confectum leuissimum salem eumque uilissimum trium occultat. Sed quamquam tria salina e materia diuersa confecta sunt, in singulis salem semper asseruo coopertum, ne facile humido tempore colliquescat aut pingui culinae contactu squaleat. Numquam enim salem seruo atque ad mensam affero sine tegumento. Hodie per Rete omnium gentium nauigans imaginem offendi miram, quam non uideram umquam de salino quodam luxurioso decimo sexto saeculo ficto. Quippe mihi notum erat alterum salinum illud a Benuenuto Cellini fere totum ex auro confectum, quod in Museo Vindobonensi spectare f...