De clarissima quadam fabula puerili
Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne: - Sane, mi fili! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi. - Num Latine, cara mater? -filius mirus interrogavit non dubitans quin nonnulla exstaret. - Mm! Adhuc totam evolvi nullam - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis [1] huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit. Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando attente inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se nonnumquam interpretationes rerum sint. Postqua...