Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como frater Ludouicus de León

O diem natalem urbis Romae laetum notandumque mihi rubris foliis!

Imagen
       AVC (#DFR21 #almaclasica):                                Τὰ ἐρυθρὰ φύλλα Rubra folia                    ob virides messes                    oryzae pallida.             Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs,    Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō,    Frondēs arboribus nam redeunt rubrae,          Fātō saucia langueō.         Quando urbs Roma condita sit, non constat, sed non sine veri specie anno III Olympiadis VI ante Christum natum vel potius anno DCCLIV condita videtur atque ex vulgata opinione a. d. XI  Kalendas Maias, quo die Parilia Romae celebrata , id est die 21 mensis Aprilis, leguntur.         Hodie ergo dies natalis est urbis Romae, quem ce...

Sic non intelligor ulli

Imagen
      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans  pro eius libro nuper edito  atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus  (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;       E calamo tantum verba...

"SALIS AVARVS" (HOR. carm. 2, 18, 26): MAGISTRI ERROR, DISCIPVLO SOLACIVM

Imagen
Magistri error, discipulo solacium Abhinc tres dies cuiusdam Thersitae Caesaraugustani commentarium legi inscriptum “ De mendis corrigendis ”, hoc est, de alumnorum siue discipulorum erroribus quos professores siue magistri emendare debent. Ei enim plane assentior ut hic labor difficillimus sit, quia, ut dicitur, " nulla est disciplina quae non peccando discatur ". Sed, cum peccata erroresque tolli debeant ad progrediendum, maximi momenti est apponere in mensa illum “ pythagoricum salem ”, de quo iam locuta sum, -id est, aponenda est nota aequitatis et modestiae necessaria ad seruandum et tuendum quidquid occupauerit, “quoniam in cibatu hominis admittitur sal nec nimius nec minimus; utrumque sane respuitur et quod insulsum est et quod salsissimum”. Thersitae commentarius desinit his uerbis: «Non parum prodest spiritus concordiae atque amicitiae inter discentes docentemque. Etiam multum processit magister cui discipuli menda corrigere ausi sunt: lapides si in omnes mittuntu...