De mola salsa pro ture
Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545) . Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit. Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici. Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vi...