Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2011

Architectrix illa rerum natura dixisset

Imagen
Vernales flores florescunt necnon bella: Mensis Mauortis* En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret: "At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum ex

De mandragorae mysterio

Imagen
Οὐ φανεῖται πολλὴν πάνυ μανδραγώραν ἐκπεπωκώς ; Pastrigis et Neminis gratia hos dies praeteritos, in quibus maximus atque immanis terrae marisque motus clade ruinaque magna Iaponicos uel in Iaponia uersantes ( unum uel alterum mihi notum) commouit, dedita sum lectioni carminum cuiusdam auctoris de quo haud multa sciebam ideoque uix aliquid legeram. In rete quaerendo huius Scoti, poetarum sui saeculi facile principis, Georgii Buchanani (1506-1582) appellati, Opera omnia repperi anno 1725 in lucem edita Lugduni Batauorum, in quorum altero uolumine continentur inter alia opuscula Poemata eius omnia. Mea magni intererat carmina euoluere quae ad Leonoram Pieridis lenae filiam pertinebant, quippe quae femina mysterium quoddam uideretur habere, sicut nos monebat noster amicus graduum uel linearum amoris peritus. Nam poeta querebatur quod non sibi liceret Leonoram amatam uidere nisi personatam, quamuis ascendere ceteros amoris gradus non ueteretur. Nemo itidem sese interrogabat quomodo e

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum