Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Victorius Ciarrocchi

De aetatibus linguae latinae

Imagen
Nabucodonosoris  somnium        In quadam epistula in Grege Latine Loquentium ad me directa, quae inscripta est huiuscemodi: "Quaedam de commentariis "Latinitas" inscriptis deque aliis rebus" (die 2 m. Augusti a. 2020, h. 17:01). Victorius Ciarrocchi Pisaurensis, vir memoriae capacissimae, lucidum Gregis decus atque Latinitatis, distinxit  totam linguam Latinam  in sex aetates: auream, argenteam, ferream, cretosam, humanisticam, recentissimam.        Curiosa enim de illo adiectivo, quod est "cretosa", ad aevum medium relato, eum interrogavi, quia mea intererat plura discere de hoc argumento, de quo abhinc quattuor annis die 3 m. Augusti in hoc insulso scriptorio aliquid iam exaravi sub inscriptione  "De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum ". Hi duo enim viri eruditi tres quasi aetates consideraverunt, quarum unam Plauto (vel Cato), M. Tullio alteram, tertiam vero C. Plinio avunculo assignaverunt, medi...

Ex clatrata fenestra. Ad Lauram Ammanatam (s. XVI)

Imagen
Post nonnullos annos absens a Grege Latine Loquentium , nuper salutem denuo sodalibus dixi, praecipue autem Victorio cui, dum aestate superiore reliquias inclutas Ostienses oculis collustrabamus una cum aliis participibus inter quendam conuentum Romanum, in Gregem iterum ingredi pollicita eram. Promissum quidem absolutum. Nescire tamen fassa sum an epistulas eorum doctissimas perlegere integras cunctasque atque ad aliquos respondere possem, quippe quod minimum temporis otiosi spatium sit eis quae grauibus oneribus domesticis obsideamur et officiis muneribusque diuersis fungamur, sed pro modulo meo conabor, cum sermonis Latini peritiorem esse aueam et compertum habeam in Grege esse scriptores optimos. Repperi eosdem quos abhinc tres annos, maxime Xauierum, excepto autem quodam cui nomen fictum est Nemo Bonus, quem prima fronte putaui esse Neminem, sed citius pro certo habui non esse "discipulum omnium pessimum".  Ex omnibus epist...

Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem

Imagen
Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint. Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit. Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu! Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paul...