De pedis ictibus in Latinum
Grammaticae Hispanicae Nebrissensis editionem a domo editoria " Circulo Lectorum " praebitam et auctoritate et auspiciis nostrae Regiae Academiae Hispanicae c.n. RAE aliquos abhinc dies emi continentem quoque selectas Paginas Nebrissenses has Latinas: Introductiones Latinae (1481) De corruptis Hispanorum ignorantia quarumdam litterarum uocibus ( Repetitio secunda , 1486) Introductiones Latinae (ca. 1488) Introductiones Latinae recognitae atque interpretatae (1495) Vafre dicta philosophorum (c. 1498/1500) Tertia quinquagena (1516) Diuinum apiarium (1520) Thalichristia (1ª ed. 1522; 2ª ed.1525) quae etiam inter alia praebet in fine libri (pp. 625-637) "Glossarium Nebrissense", auctrice profestrice nomine Lourdes García-Macho, in quo fere quadringenta uocabula Grammaticae Hispanicae (1492) in sermonem Latinum uersa sunt secundum quod apparet in Lexico Hispanico-Latino Nebrissensi (c. 1494), exempli gratia: albórbolas de alegría: iubilus, amador d...