Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Traditio Pliniana

De mola salsa pro ture

Imagen
     Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545) . Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit.       Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.       Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vi...

Fatum

Imagen
Angelo Lusitano Poetae Ioannis Pascoli  (1855-1912) pagellam miram nuper amicus quidam magnopere cordatus mihi monstrauit in foro quodam nefando quod nonnumquam mel ac delicias inter amara atque insubida plurima offert. Inter carmina a poeta Italico concinnata uobis selegi uersus 295-311 poematis "Catullocalvos-Satura" inscripti quod pertinet ad Librum de poetis (1891-1910) idque dicare uolo omnibus hominibus corde limpido liquidoque qui adhuc somniis credunt: Iosephi Malhoa (1855-1933) pictura " O Fado "(1910) nuncupata AMOR 1                                   295 * Ut violae circa ripas et flumina, cum ver incipit et clari vicerunt frigora soles, permulcent auras, procul et via fragrat odore et procul aeria fruitur novitate viator: at propius cupide ripas accede, viator: nullus odor naris temptabit, nulla voluptas: 300 sic et amor: dum primus abest, dum fervet o...

De nouissimis itineribus (I): sales Gaditani

Imagen
[Theodericus Sacré orationem habet quodam in conclaui Facultatis Philosophicae et Litterariae Gaditanae. Apud eum Iosephus Maria Maestre attente audit] Tandem meum in scriptorium ascendere potui et placide sessa nonnulla exarare post dies magnopere negotiosos. Adhuc Vrsonis florum aroma eius angulos perfundit! Quid breuiter dicam de superioribus hebdomadibus, propterea quod a die in quo de "Septimana Salsa" commentarium scripsi usque ad diem hodiernum plurima acciderint? Breuia dicere difficilius est, quamuis omnia compendiare possent uno uerbo: laetor. Sed mihi incipiendum est ex initio. [Lunae et Martis dies XIII et XIV] Primum scholae Plinianae coram alumnis optimae fuerunt: si hoc legis, amice Caesar, scito optima photographema tua de titulo Salmanticensis Vniuersitatis a me monstrata fuisse. Nunc scholae Plinianae per Rete omnium gentium ministrandae sunt. Vtinam nostri Iosephi Mariae Maestre consilium Latinae linguae d...

Septimana Salsa

Imagen
[ Ara templi Cathedralis Salis - MVSICA SACRA : O Maria uernans rosa] Finita est Septimana Sancta uel Hebdomas Maior , id est, dies feriati quibus Christiani commemorant Passionem, Mortem et Resurrectionem Domini Iesu Christi. Quamquam hae feriae plerisque sensum habent religiosum, mihi potius quieti sunt pariter ac feriae Nataliciae. Maritus tamen ualde delectatur nostris processionibus siue pompis religiosis oppidanis , maxime concentibus ad gressum processionum compositis et canticis religiosis quibus nomen Hispanicum est " saetas " ex uocabulo Latino "sagittae " ortum, quae mea in terra Baetica celeberrima sunt. [ Processio flagellantium Francisci de Goya ] Quidam amicus qui in Hispania Citeriore uersatur, magnopere miratur de processionibus Baeticis. Ille enim dicit (eique adsentior), quamquam sibi processiones reuerendae essent atque anthropologice caeremoniae ualde nostrae sint, quodammodo pulchrae, in quibus multi spiritus suos expandunt leniuntque, pa...

HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Imagen
Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato . Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum. Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec: Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant. Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in...

FELIX DIES SIGNANDVS MELIORIBVS LAPILLIS!

Imagen
Hodie est septimus dies natalis paruuli filioli..! Felix lux diesque mihi signandi melioribus lapillis ! Ceterum apposite quidam liberos ueras esse parentum appendices affirmarunt, quoniam liberi, cum imago animi et corporis parentum sint quasique in iis mater aut pater uiuat, multa quoque explere possunt quae a patre aut matre inita atque aut horum obitu aut nouarum rerum machinatione impedita, ad se dimanarunt perficienda quidem, sed parentibus nonnihil adscribenda. Ita namque Alexander ille Magnus [- Nudius tertius pelliculam "Alexander" denuo uidi et amoenum librum de Mundo Classico: epica historia ab Homero usque ad Adrianum adhuc lego quem uobis commendo- ] uera fuit Olympiae matris et Philippi patris appendix et quasi magnarum huius molitionum supplementum. Nam cum uniuersi expugnationem orbis Philippus inchoasset, eandem filius non incipere, sed prosequi ac supplere uisus est et quam haud dubie perfecisset, nisi praematura fuisset sublatus morte. *Alexander Mag...

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Imagen
Quidam Carolus, particeps " Gregis Latine loquentium " (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat. Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae , psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu , quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant . Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est. [Mihi in mentem uenit...

Num cornua necessaria sunt, ut Rectores dignissime munere suo fungantur?

Imagen
Nonnullos abhinc dies interretiales scriptores, Europaei Pastrix Francogallicus et Thersites Hispanus et Nemo Americanus, certiorem me fecerunt de singulari Nicolai Klimi Itinere Subterraneo a Ludouico Holbergio Noruego scripto saeculo XVIIIº, quod meum studium excitauit necnon risum. Nudius quintus hanc fabulam Latine legere incepi, quamuis heri in meae Facultatis Bibliotheca inueni quandam Hispanicam translationem contractiorem quae haud optima est, ut uerum dicam, sed mihi paruo auxilio fuit ad intelligenda obscura quadam loca. Pastrici enim assentior: hoc in libro exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum singularium incolarum [quasi arbores humanae necnon simii criniti versicoloribusque induti vestibus et alia mira animalia ], quamvis nostris dissimiles, non idcirco peiores haberi debere… Nemini planissime assentior: haec fabula siue mendacium facetum noua et optima et moderna editione Latina eget. Cum Thersite etiam concordia est: sempe...

DE SALIBVS QVI A NATVRA FIVNT: "BOVIS CAPVT IN FVCO"

Imagen
PLIN. nat . 11,70: in totum uero [ apes ] amissas reparari uentribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuuencorum corpore exanimato U. ALDROVANDI (1522-1605), De animalibus insectis libri septem..., Bononiae, 1602 : Cap. Coitus. Incubatio. Generatio , p. 60: […] Est autem hoc quod refert Plutarchus de iis qui Cleomenis corpus in crucem actum custodiebant: "Hos, ait, iustae magnitudinis serpentem uidisse, qui caput eius circumplicaret faciemque operiret … docentes, inquit, putrefacto bouis cadauere Apes, equi Vespae, asini Scarabeos generari, in humano autem corpore confluente sanie, quae est circa medullam, et in unum coalescente, angues nasci…" Alterum est, quod in Fucis sese obseruasse scribit Bernardinus Gomesius Miedis Saguntinus his uerbis: “Veruntamen, quoniam salsum pulchro consonant, haud insulse profecto me facturum putem, si haec inter salsa perpulchra quaedam satisque scitu digna permisceam de excellenti origine primigenioque ortu apum, qu...

DVPLEX DIES NATALIS: De prouerbio "Ex Africa semper aliquid noui"

Imagen
Annus exacte secundus agitur, beneuole lector, ex quo in Gaditana Leonis Insula Scriptorium Academicum Latinum , SAL inscriptum, aperui et edidi. Annus etiam exacte secundus et quadragesimus agitur, ex quo in Africana Monrouiae prouincia nata sum. Hodie in memoriam mihi uenit illud Plinianum: ' Semper aliquid noui Africa adferre ' . Hodie pulcher et optimus dies est ut aliud noui adferre incipiam sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus! * Tessellae "Magerius" [Vide infra] PLIN. nat . 8, 41-42: Mirum pardos , pantheras , leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae; magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa ha...

De C. Plinio Secundo, "Naturalis Historiae" auctore

Imagen
C. Plinius Caecilius Secundus sui auunculi Plinii Maioris operandi modum describit sic (PLIN. epist . 3, 5, 9-16): Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, nam ille quoque noctibus utebatur [...]. Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset . Post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. [...] In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur; cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus , cuius manus hieme m...

PlinianaTraditio in Europa

Imagen
PROGRAMA DE DOCTORADO CON MENCIÓN DE CALIDAD: Raíces culturales de Europa: textos y lenguas CURSO DE DOCTORADO: Tradición clásica y literatura europea Tradición pliniana y literatura europea PROFA. DRA. SANDRA I. RAMOS MALDONADO I. OBJETIVOS GENERALES 1. Conocimiento y estudio de la Naturalis Historia de Plinio el Viejo, con especial atención a la receptio, repercusión y pervivencia del texto en la literatura europea. 2. Edición, traducción, estudio lingüístico y análisis filológico de obras naturalísticas latinas que pueden favorecer la educación medio-ambiental y la transmisión del saber de los antiguos investigadores de la naturaleza a las nuevas generaciones 3. Conocimiento de los medios bibliográficos que permitan llevar a cabo una investigación en tradición pliniana y aplicación al comentario de textos de los conocimientos adquiridos. 4. Aprendizaje del manejo de los recursos y técnicas informáticas y de Internet (nuevas Tic, Aula Virtual) para la consecución de los objetivos g...