Entradas

Mostrando entradas de 2021

'Utinam possem!' (Tanka)

Imagen
    Heri vesperi cuidam loco interfui, in quo sodalis Pinarius libellum carminum Hispanice concinnatum, cui index Latine  De Roma aliisque fatis  est, nobis commendabat. Varia carmina viva voce ipse legit, quorum unum trium linearum selegi brevissimum, quod in sermonem Latinum (Pinarii pace) verti atque in Tankae modum interpretari vobis, lectrices lectoresque candidi, volui:                  Utinam possem!          Utinam possem          ex me liquefieri!         Utinam possem          similis esse vobis,          candida grana salis!

Ne istud fucaveris, quod non est amor!

Imagen
In toto orbe terrarum dies 25 mensis Novembris saevitiae in mulieres delendae dicatus. "Ne istud  fucaveris, quod non est amor!"  (Speculum dixit).

Sermones hodierni

Imagen
Michaelis von Albrecht Sermones (2021)       Abhinc tres quattuorve hebdomades librum luculentissimum accepi manibus grandaevis Latine scriptum. Versio Theodisca additur, sed cum hanc linguam pro dolor! minime callerem, tantummodo verba Latina oculis gusto. Liber 'Sermones' decem continet Flaccum illum redolentes, quos magister et philologus Germanus humanissimus ibrum  Sermonum  nomine  Michael von Albrecht  concinnavit de his argumentis:           -Sermo I: De hominum curiositate      -Sermo II: De alimentis dissipatis         -Sermo III: De canibus        -Sermo IV: De rerum futurarum scientia        -Sermo V: De aëribus aquis locis        -Sermo VI: De nova peste        -Sermo VII: De armis        -Sermo VIII: De rerum veritate non neglegenda        -Sermo IX: De senum utilitate        -Sermo X: De mercium praeconiis       Auctor doctissimus et humanissimus res praeteritas et hodiernas simul tractat in his sermonibus iucunde et eleganter concinnatis, ex quibus Sermones

De quodam instrumento salinario apud Cassiodorum

Imagen
Versio Hispanica.   Cylindrus salinarius        De sale mihi multum placet, ut bene scitis, lectores candidi, in operibus antiquis notitias quaerere evolvereque, quia, ut dici solet, in salis uno grano universum totum conditur, unde orbem terrarum oculis sic peragrans admodum delector.        Condimentum hoc ab Homero et Platone et Plutarcho aliisque auctoribus antiquis "divinum" exsitimatum est, sed sunt alii qui etiam salem nomine "auri candidi" appellaverunt. Originem tamen huius locutionis numquam inveni, etiamsi multum quaesivi. Forte fortuna abhinc paucis diebus epistulam quandam offendi a Cassiodoro Senatore illo Vivariensi inter annos 537 et 538 exaratam, in qua primum invenio salem cum auro vel potius prae auro cariorem habitum.          Epistula tota  ea in qua Cassiodorus iubet ut tribuni maritimi naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda, atque etiam tum de navigatione et nautarum labore, praecipue in salinis exercendis, diss

In memoriam Ludovici Aegidii (1927-2021)

Imagen
CFC 10 (1976), 17-22    Heri noctu nuntium tristem accepimus de obitu Ludovici Aegidii, humanissimi et carissimi magistri. Nonagesimum quartum annum agebat et abhinc aliquot annos non optima valetudine fruebatur.       Hodie nihil dicere possum tristis, nisi eius nomen in memoriam omnium adferam, propterea quod ex initio, id est, ab hoc scriptorio insulso abhinc fere tribus lustris condito, ille semper mihi comitatus est. De eo quidem nonnullas commentationes scripsi, quae singulas ante oculos vestros, lectrices lectoresque candidi, nunc adponere volo:        (31/10/2015):  De afflatu poetico       (24/10/2010):   De Alcagnicio allisque rebus Plinianis        (12/05/2009):  Septimana Salsa        (24/04/2009):  De nouissimis itineribus (I): sales Gaditani    (04/02/2008):   De linguarum et mentium libertate erepta apud Ludouicum Aegidium (30/10/2007):  Ludouicus Aegidius Historiae Nationale Praemium anni MMVII meritur        Primam enim commentationem de magistro Aegidio mense Octubre

De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Imagen
Citius, Altius, Fortius - Communiter        Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter  censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo.        Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" ( ThLL ) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" ( Forcell .), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo vel usitato). Ec

Non coronabitur nisi qui legitime certaverit

Imagen
Haliographia               Dum his diebus calidissimis domi diutius manebam pedibus dolentibus, cuiusdam libri de sale notitiam per rete omnium gentium quaerebam (symbolam enim de candido condimento exarare conor) et casu sigillum typographicum ad Nicolai Tebaldini officinam pertinens inveni. In quo sigillo  Victoriae alatae coronam lauream et palmam portantis imaginem  inspici potest sententia conditionali negativa circumdatam hanc:                        Nisi qui legitime certaverit .         Sententia quidem trunca est, quippe cui enuntiatum primarium sive apodosis desit, quae illis temporibus procul dubio notissima esset. Discendi cupida sententiam quaesivi atque totam eam inveni dictam esse ab Apostolo in Sacris Scripturis (2 Timotheus  2, 25) hanc etiamsi non eandem:        Si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.      Aliquod simile Aristoteles docuit sua in Ethica Nicomachea his verbis (1099a): ὥσπερ δ᾽ Ὀλυμπίασιν οὐχ οἱ κάλλιστοι καὶ ἰσχυρότατοι στε

Inde ab Olympiorum logotypo Francogallico usque ad Marianam

Imagen
   Quamvis abhinc fere duobus annis novum logotypum Olympiorum, quae Lutetiae Parisiorum anno 2024 celebrabuntur, iam publice commendatum sit, non fuit tamen abhinc tres quattuorve dies, quando ludis Tokii perfectis per acta diurnaria id vidi.     Logotypum dicitur tres imagines repraesentare et coniungere, scilicet nomisma aureum atque ignem sive flammam, utrumque ad certamen ipsum Olympicum referens, et vultum femininum cuiusdam mulieris, cuius nomen Reipublicae Francogallicae symbolum est, scilicet 'Marianne'.      Voces huic logotypo contrariae auditae sunt, inter quas sunt eorum qui putent imaginem potius repraesentare videri quandam tonstrinam aut officinam muliebrem ad capillos concinnandos.     Controversia autem praetermissa (nam de gustibus non disputandum est), alia res studium meum excitavit. Nam avida discendi me ipsam interrogabam unde nomen illud 'Marianne' sumptum esset. Quaesivi igitur et  nonnullis in documentis paginisque retis omnium gentium notitiam

Solum certum nihil esse certi

Imagen
Imago  hinc sumpta Feriae aestivae tandem aliquando mihi initium fecerunt kalendis Augustis. Ambulationem igitur vespertinam per semitam oppidanam c. n. " La Clica " heri perfecimus, in qua pontem vetustum "Marqués de Ureña" saeculo duodevicesimo erectum et navem egregiam "Ioannes Sebastianus de Elcano" in memoriam et honorem n autae illius Hispanici, qui primus orbem circumnavigavit, nuncupatam, inter alia prospeximus. Pons oppidanus qui vulgo "Ureña" dicitur Quippe aream usui militari destinatam perlustrabamus ideoque timebamus ne milites custodes ex loco nos expellerent, sed forte fortuna neminem offendimus et ambulationem tranquillam absolvimus nihil nisi naturae silentium magnum audientes. Navis "Ioannes Sebastianus de Elcanus"  nuncupata Quamquam pedes mihi dolebant, nam ex tendonibus Achillis sive calcaneis laboro, suavibus tamen salsisque auris vesci potuimus procul a pestilentissimo viro illo coronato quod fere ann

Homo, non deus ex machina

Imagen
"Homo, non deus ex machina".  Magister dixit . EL ROTO fecit  [08/07/2017].

O diem natalem urbis Romae laetum notandumque mihi rubris foliis!

Imagen
       AVC (#DFR21 #almaclasica):                                Τὰ ἐρυθρὰ φύλλα Rubra folia                    ob virides messes                    oryzae pallida.             Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs,    Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō,    Frondēs arboribus nam redeunt rubrae,          Fātō saucia langueō.         Quando urbs Roma condita sit, non constat, sed non sine veri specie anno III Olympiadis VI ante Christum natum vel potius anno DCCLIV condita videtur atque ex vulgata opinione a. d. XI  Kalendas Maias, quo die Parilia Romae celebrata , id est die 21 mensis Aprilis, leguntur.         Hodie ergo dies natalis est urbis Romae, quem celebrare volui meliore modo quam fieri potest, mea quidem sententia, videlicet Latine scribendo et maxime Latine componendo, ut adamantina catena litterarum Latinarum non frangatur umquam. Quamobrem carmina Latina metro Asclepiadeo secundo  (scilicet ternis versibus Asclepiadeis minoribus constans, quos subsequitur  versus

Tanka basio dicata

Imagen
        Dies ab omnibus gentibus basio dicatus hodie est, basio, inquam, sed praetermittendi non sunt alii oris tactus tales, quale osculum est ncc non suavium, nam: Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis        suavia lascivis miscentur grata labellis      Quamobrem versus recuperare hodie volui olim conccinatos atque in formam Iaponicam illam, quae Tanka dicitur, redactos et simul vobis, lectores fideles et lectrices, dedicare:  Πυκνὸν φίλημα Spissum basium secreta mysteria tibi mussabit. Tacitus tactus oris, caelestis libatio. 

De femina birotam insiliente (1899)

Imagen
    Amicissimus mihi Jarcius Gadirus carmina duo in libello commentarii, cui index Vox Urbis  est, a. 1899 edita mihi nuper commendavit birotis dicata, utrumque a poeta Italo et scriptore et  Scholarum Piarum Praeposito Generali nomine Mauro Ricci scriptum. Quorum alterum maximum studium meum excitavit, quod plane Latineque illustrabat quomodo illo tempore feminae audaces pugnarent pro sua libertate iuribusque.        Birotas gubernare periculosum eis tunc fiebat, utpote quae non solum risus et despectum moverent (vv. 9-14) sed etiam insulsas contumelias acciperent atque etiam ipsae pulsarentur aut lapidibus verberarentur, quod poeta videlicet silet. Sed periculosius graviusque his mulieribus audacibus quam birotas veloces insilire erant vestes eae quae eis induendae erant.  Animo fingite quam difficilius mulieribus esset birotis vehi, si castulis magni ponderis longis vestiri fulmentisque altiusculis calceari deberent!       Saeculo decimo nono mediante Amelia Bloomer (1818-1894) ge

De salsedine Gaditana

Imagen
        Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.   S. Viniegra Gaditanus pinxit *  ca. an. 1898     Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper solemus.        Quis nostrum non saepe dixit v

De particulis noxiis

Imagen
    Hodie, dum fabulae cinematographicae, cui titulus erat "De particulis rerum minutis" [Anglice "The little things", Hispanice "Pequeños detalles"] summarium spectabam, in eius calce sententiam audivi hanc quae est:     "Quae te capiunt, quae tibi magis nocent, particulae rerum minutae sunt vel potius minutissimae".   Verissima est, sed post verbum "nocendi" ego addidissem: "...et in corpore et in animo...".  

De candore et nigrore

Imagen
  Aves de caelo candorem prospiciunt atque nigrorem. In quadras fuscas naturā sese condunt:  nives an sales?           Vae tibi, misella Hispania! Iam non solum lues viri coronarii, sed etiam frigora immania in te, terram apricam calidamque, saeviunt. 'Philomenae' nomen casu dederunt turbidae tempestati ei quae nives et imbres et ventos et maris fluctus et maxime aerem gelidum tibi fere inusitatos adtulerunt. Illud nomen femininum, inquam, casu datum est, utpote quod nihil sit cum sancta martyre et virgine Ecclesiae Christianae neque cum Philomela illa mytologiae Graecae in lusciniam mutata. Quippe meteorologiae periti seligere nomina et masculina et feminina eaque alternis vicibus solent, quae prorsus nescio unde sumant, sed si nomina olim ad homines sanctos et martyres referebantur, maxime feminarum, nunc ad viros quosvis et mulieres quaslibet pertinent nulla certa causa electa. Index tempestatum maioris momenti, quae inter annos 2020 et 2021 coorientur. AEMET.         Sed ad