Ad iuuenes studiosos

Ad Adamum Abhinc nonnullas hebdomades, cum pensis inanibus sepulta in res academicas incumberem, forte quendam librum manibus tenui, qui anno 2013 editus de humanistis Europaeis Hispaniam tum optime tum pessime iudicantibus agebatur. Dum gratanter eum euoluebam, epigramma repperi studium meum excitans propter argumentum antibarbaricum, cuius hodie statim recordata sum, quia in mentem meam attulit nomen discipuli cuiusdam studiosi, qui hac hebdomade me certiorem fecerat de proposito nouo ac sibi maximi momenti, quod ipse heri perfecit (forsan tandem non bene succedat, sed gaudeo quod animosus audaxque saltem conatus est). Carmen illud ab Ario Baruosa Lusitano concinnatum est Conimbriae anno 1536 iure publico factum, cuius editor modernus tredecim disticha lectori tantum praebet, quibus describet Vniuersitatem quandam Hispanicam et scientiam eius discipulorum. Ecce uobis, lectores mei studiosi, epigramma exscriptum sicut in editi...