Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Humanitas

De humanitate

Imagen
Homines, non autem humanitatem video. PLIN. nat . 3, 39: nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae ... humanitatem homini daret... SEN. dial 5, : Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem ... GELL. 13,17, pr. 1:  Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, ' humanitatem ' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed ' humanitatem ' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque ' humanitas ' appellata est.

Inde a scientia usque ad coexistentiam

Imagen
       Mutatis muntandis, hoc adhibete, lectores candidi, lectrices fideles, ad scientiam humanitatis. 

Homo, non deus ex machina

Imagen
"Homo, non deus ex machina".  Magister dixit . EL ROTO fecit  [08/07/2017].

De hodierno operistitio muliebri

Imagen
  De hodierno operistitio muliebri (8M)    Hodie operistitio, quod primum plurimae feminae nostrates egerunt aequitatem inter mulieres virosque reclamantes, favi, meo autem modo. Displicent mihi operistitia, quibus multis olim interfui, sed nunc temporis tumultus et strepitum et pedes dolentes me avertunt a multitudine atque conventibus hominum.  Primo ergo mane disciplinam tradidi, id est, operis cessationem non feci integram, sed schola pulpitoque usa sum ad loquendum coram discipulis de justitia et aequitate et humanitate. Deinde pensis in scriptorio academico absolutis exhibitionem imaginum ope lucis expressarum feminas in Universitate Gaditana opus facientes monstrantium spectavi una cum filia, utpote quae prope Facultatem Philosophicam Litterariamque arti Medicinae studeat, et per duas horas studiis atque negotio vacavi. Domum reversa tandem aliquando operistitium verum agere coepi, nam nulli labori munditiaeque domesticae operam dare decrevi. "Quam i...

Quis ergo sum?

Imagen
     'Caín" pinxit et dixit

De die natali cuiusdam homuncionis uitrei

Imagen
     Hodie annus quingentesimus quadragesimus octauus agitur, ex quo Desiderius Erasmus Roterodamus dicitur natus esse. Cuiusnam autem hoc refert? Fere nullius procul dubio. Nam si nomen Erasmi hodie proferamus, in mente plerorumque et maxime iuniorum tantummodo ueniet imago stipendiorum Europaeorum istorum, quorum ope discipulis licet peregrinari toto Vetere Orbe, etiamsi non sine minima difficultate propter penuriam ipsius stipendii.     Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:...

De uiatoribus uoluptariis

Imagen
      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere " uiatores uoluptarios ". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e.  φιλοθέωρος . At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum , qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt stud...

Res arcanae

     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam  offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis.       Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, u...

Fructus Anticarienses

Imagen
#Anticaria Anticaria siue Antikaria, oppidum antiquum Malacitanum, ubi horno fuit optimus IX Conuentus 'Cultura Clásica. com '        Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.         Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González  necnon  Iacobo Carbonell , quorum acroases optimae fuerunt.     ...

Qua re Graecia?

Imagen
Omnibus magistris dicatum a  Petro Olalla   Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας  καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας  (34:20) Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate,  et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie. [ Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40 ] [ Sagunti oratio  habita 27/11/2012 ] ________________________________________ De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55) De prima lingua uehiculari (25:40) μηδὲν ἄγαν -  γνῶθι σεαυτόν  (34:50) De spiritu Humanitatis (35:20)

De superbis debellandis

Imagen
Parcere subiectis et debellare superbos  (Verg.  Aen . 6, 853) "Volverán en su forma verdadera / cuando vieren con presta diligencia / derribar los soberbios levantados, /y alzar a los humildes abatidos  / por mano poderosa para hacerlo." Cervantes, Coloquio de los perros. Imago mutuata hinc        Omnes homines qui in litteras Humaniores incumbunt et Musas politiores frequentant, et bonos agendi et peritos dicendi atque inde ciues honestos de Re Publica bene meritos reddi dicitur. Sed haec sententia, ut mea opinio fert, haud omnino uera est. Multis enim obuiam iui per decursum uitae qui, quo peritiores studiorum Artis Humanitatumque esse palam dicebantur, eo magis superbiae atque uanae eloquentiae, minus modestiae atque sermoni ueri prae se ferebant, quod puto minime fieri debere eis qui reuera conditi essent salibus Musarum.       Homines contra offendi qui etiamsi numero multo minores, sed magis callentes ...

Prouocatio ad societatem c.n UNESCO

Imagen
Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas  Ἔφεσις τῷ τὴν Ἑλληνικήν τε καὶ Ῥωμαικὴν γλώττας ὥσπερ παγκόσμιον τοῦ ἀνθρωπίνου γένους οὐσίαν ἐπιγιγνώσκειν. "Membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur (…) ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, (…) tum ut recipiant utramque linguam in “totius humani generis patrimonium” (…)" "Cum quidem indicem earum rerum scrutaremur, quas consociatio omnium gentium cultui humanitatique provehendis, vulgo UNESCO, in patrimonium totius generis humani recepisset, sermones gentium, quae suis linguis Garifuna atque Semeiskie appellantur, una cum fabulis populi Zapara praesenti sermone traditis invenimus. Quod quidem nos magno gaudio affecit, cum toto animo credamus omnem cultum, quicumque posteritati adser...

De Alcagnicio allisque rebus Plinianis

Imagen
Ioannes Aegidius Ludouicusque Gadibus tandem adsum defatigata defessa lassa, sed felix nuperrime reuersa. Nam Conuentus Alcagnicensis in honorem IOANNIS AEGIDII feliciter peractus est die Veneris superiore noctu. Aliquantulum anxiam fuisse me confiteor, quippe quod mihi displiceat loqui coram frequentia hominum atque hoc in conuentu uerba mihi proferenda erant in publico quater uel quinquiens. Dies tamen difficilior fuit in quo Latine Hispaniceque mihi loquendum erat propter exspectatissimam Dissertationem Eduardi nostri M. Engelsing Doctoralem iudicandam ante participes conuentus quorum haud pauci putent inane (ne stultum dicam) Latine loqui. At quamquam haud multi spectatores tandem actui solemni interfuerunt, sapientissimi adfuerunt omniaque optime fluxerunt. Post me, quae prima locuta sum, iudices ceteri iudicia sua dixerunt, Anglice scilicet Theodericus Sacrè (qui die priore doctam disertamque Latinam orationem habuit inscriptam "Erasmus versificatus sive De c...

Ioanni Aegidio Sapienti

Imagen
Index rerum agendarum V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda: In honorem professoris Ioannis Aegidii IOANNI AEGIDIO SAPIENTI CVM AEGIDA PALLAS DONARET, DIXIT: "TVTA EGO, TE DVCE, ERO " Alcagnicii (in Hispania) a die XVIII ad diem XXII m.Octobris a. MMX

Noua Alcagnicensia

Imagen
Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi , placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda , dicatus autem professori Ioanni Aegidio , homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro. Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in...

Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem

Imagen
Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint. Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit. Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu! Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paul...