"Familia Romana" Gaditana
Hebdomade exeunte donum accepi admodum inopinatum, quippe qui discipuli sex qui in studia Humanitatum incumbunt primo Grado academico, fabulam perlepidam c.n. " Thunnus cum garo " non tantum per se ipsi egerint, me nesciente, sed etiam pelliculam instruxerint atque subincriptiones et Latine et Hispanice addiderint. Oculi mei magistrae nihil spectauerunt umquam "salsius" quam hanc luculentam fabellam in qua Familia Romana apparet scilicet Gaditana, id est mater Aemilia ( Rocío ) et pater Iulius ( Julio ) et filia Iulia ( Jéssica ) et ancillae Syra ( Cristina ) Deliaque ( Mª José ) et fabulator ( Norberto ), quibus omnibus gratias plurimas ago imo ex corde! Fabulam actam esse haud permirifice atque haud pauca menda lapsa esse liquet, sed fere miraculum uidetur discipulos nostrae miserrimae grauisque Hispanicae Studiorum Vniuersitatis posse talia agere, nam ego ipsa hos discipulos qui plerique linguae Latinae non ...