Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2022

Mulier non homo?!

Imagen
Mulier non homo! (1690) Felicem diem in toto orbe terrarum mulieri dicatum vobis omnibus, fideles lectrices et lectores, exopto!  

Epitaphia Quinterii, adolescentis annos XXI nati, qui ca. a. 1489 de vita decessit, forma ingenio et moribus egregii

Imagen
        His diebus in Lucii Flamini Siculi operis studium incumbo, qui Romae discipulus Pomponianus fuit, in Hispania autem versatus inde ab anno circiter 1492 quoad propter pestilentiam Salmanticae e vita maturissime decessit anno 1509. In tenebris obscurissimis occultatur annus, quo ipse natus est, sed cum mors eius ianuam pulsavit, adolescens procul dubio erat, testibus amicis, ut puta Ario Barbosa Lusitano, qui ei dicaverit quoddam carmen, in cuius versu quarto legimus haec: Cur mors sic iuvenem te miseranda tulit?  Etiam eius conterraneus et quasi pater Lucius Marineus Siculus in una et altera epistula mortem Flaminii deploravit inmaturam anno 1509 habitam:  " Quare non possum quidem mortem non accusare velut invidam et iniquam, quae senes  innumeros inertes et prorsus inutiles saepe refugit et Lucium Flamminium vix primos suae iuventutis annos ingressum litterarumque studiis ac laboribus et vigiliis consecratum praeripuit " ( Epist . X 5 ).         Lucius Flaminius