Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como studiorum uniuersitas

'Gaudeamus igitur' hoc tempore viri coronarii

Imagen
Universitas Studiorum Granatensis  GAUDEAMUS IGITUR hoc tempore 'viri coronarii'  Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus. (bis) Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. (bis)  Virus coronarium  nos nunc separavit. (bis)  Domi maneamus!  Domi studeamus!  Certe non triumphabit! (bis)  Vivat Academia! Vivant professores! (bis) Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! (bis) * Universitas Studiorum Granatensis eiusque Symphoniaci et Canentium Chorus Iesu Luque Moreno, Professori Cathedrario Magistroque Latinitatis , gratias plurimas agunt.

Sigillum academicum

Imagen
     Nomisma argenteum hodie LXXV professores accepimus a Rectore impositum, quia annum quintum et vicesimum egimus in Universitate Gaditana.       Quod quidem non est maioris ponderis nec maximi momenti, sed nomisma, quod magno cum honore in scriptorium hoc insulsum condam (quonam melius?), antiquum et pulchrum emblema praebet, quod describere vobis, candidi lectores et lectrices, conabor. In quo enim inspicitur arbor ramis fructuum plenis (quae 'prudentiam' antiquitus significat), cuius tres radices (quod sibi vult Gades esse oppidum antiquissimum circa tria milia annorum) super fluctus marinos natant (quia mare primas partes Gaditanis semper egit), atque ab utroque latere columnae eriguntur binae, quae arborem scientiae protegere videntur, quibus circumcingit titulus decimum laborem Herculis redolens isque divisus in duas partes: videlicet alteri "Non plus", alteri "ultra". Ecce vobis clarius expressum:

De colore fusco

Imagen
        Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t.  "The Newton Project" , cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus. Chromotaxia seu Nomenclator colorum   (1894)         Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excit...

De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI

Imagen
          De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano" [1]   (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 n...

De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Imagen
Cena alba       Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.       Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum re...

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos       Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.      Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur...

De saltatore professore

Christian Felber & Anna Reitbauer- Ein Tanz für Attac                          Alleluia! Lābitur nūdīs pedibus professor  Per pauīmentum manibus polītum,  Personat dum caerulea atque rūssa      Aura theātrī.    Christiānus barbiger aureusque  Dē bonō commūnī ideam redūcit  Atque mūsae Terpsichorēs procācis       Carmina saltat.     Voce dulci " Bella, ualē !" recantat, Aequilībrī corpore dum lacertī Et manūs sursum gracilem puellam       Tollere possunt.  Vōce uulgī dum modulātur altē  Verba cordātus puer aureāta,  Corpus indūcit saliēns uirīle       Pācifer ōrāns.  

Dic mihi, qualis eris?

Imagen
Mart. epigr . 12, 92.      Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault  (p.7): 1) Translaticius "philologus" : qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis"  2) Philologus "magister" : qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"   3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός : qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces"  4) "Didascalicus" : qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas".       Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.

Nuntii Latini ex Hispania

   Nuntii Latini in rete omnium gentium radiophonice diuulgati tantummodo exstabant septentrionales, aduenientes nempe et ex Finnia et ex  Germania , sed nunc etiam coeperunt diuulgari ex Hispania meridionali.      Nam professor Christophorus Macías , sodalis collegaque Vniuersitatis Studiorum Malacitanae, qui semel  nos uisitauit  quemque semper gratum sit conuenire, nuperrime nuntius per se ipse est. Quamquam septem abhinc mensibus Nuntios Latine compositos una cum aliis commentationibus per rete uniuersale publicare statuit: @ agamador Christophorus noster ille Malacitanus nuntios uiua uoce dicit primus Latine Hispaniceque! Optimum nuntium! :) —SRM (@CaSFidelis) enero 24, 2012 diurnarii  tamen nunc certiores Hispanos fecerunt hac de re apud nos insolita. Ego quidem nuntios Latinos audire maluissem sine interpretamentis -uerbis uidelicet commentariisque Hispanicis nequaquam iterum iterumque interruptos-, similiter ac nunti...

Noua Alcagnicensia

Imagen
Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi , placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda , dicatus autem professori Ioanni Aegidio , homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro. Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in...

Vna hirundo non facit uer

Imagen
Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22. Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem iam incepto operam dedimus). Alii sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt. Quemadmodum una hirundo non facit uer , ita neque unus dies sat est ad parandam uirtutem aut eruditionem neque unius quae sit hominis, est humanitas. Valete quam optime!

Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana

Hebdomade proxima Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana professori Ludouico Charlo Brea dicata (2ª pars) celebrabuntur. Orationes in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae habebuntur. Dies Lunae XXVI 17,30 h. Dr. D. Iohannes Gil Fernández , Philologiae Latinae Professor apud Hispalensem Vniuersitatem: “La leyenda de Adriano”. 18,30 h. Dr. D. Raphael Gallé Cejudo , Philologiae Graeca Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “Filología Clásica y Filología Hispánica. Claves para la implantación de un doble título en la Universidad de Cádiz”. 19,30 h. Dr. D. Thomas González Rolán , Philologiae Latinae Cathedrarius apud Complutensem Vniuersitatem: “Relaciones de la Iglesia y los humanistas”. Dies Martis XXVII 18,00 h. Dr. D. Emmanuelis Sánchez Ortiz de Landaluce , Philologiae Graecae Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “La nave del amor en el epigrama griego”. 19,00 h. Dr. D. Antonius Melero Bellido , Philologiae Graecae Cathedrarius apud Valentinam Vniuersit...

De Conuentu XII ALF

Imagen
De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur. Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae. Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.

Triste nuntium

Ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) triste nuntium accipio: collega Anna Maria Aldama Roy, profestrix Studiorum Vniuersitatis Complutensis, a uita discessit. En pulchra uerba Annae Mariae Aldama dicata. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

Acta Gaditana atque alia Latina Acta

Imagen
[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa] Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem. Quid hanc aestatem ages, Alexandra? Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum...

Pro linguis classicis

Imagen
Adhaesiones ad propugnandum pro linguis classicis in Hispania. Legite quaeso plura in pagina Annae Ovando . Ego iam adhaesi. Tune quoque? *Ad Baetica parametra uidenda premite, sultis, hic

Modius salis triaque arcana

Imagen
[ Modius in nummo Hadriani ] Hac septimana nulla noua exaratura sum, utpote quae omnes, professores alumnique, plurimis probationibus aliisque muneribus academicis implicati simus. Tantum ad tres scripta quibus hos per dies negotiosos fructa sim (praeter omnia Latine exarata interretialibus ab amicis), referre cupio. Primum continebat quandam salsissimam sapidissimamque cogitationem de cursu uitae una cum blanditia (ut obiter dicam) meum erga scriptorium qua lepidior mihi non umquam audita neque lecta est (Au si ille Arpinas caput extulisset!). Cogitationis auctor triginta annos magistrum linguae Latinae esse dicebat, nullo libro sato, plurimis autem calamis (quorum tamen fructus, mea quidem sententia, dulciores sunt), et si ille de integro renasceretur, magister linguae Latinae denuo facturus esset... atque libris quoque Oerbergianis uteretur, etiamsi instar haeresiarchae. Qui talia protulit, "anthalistam" se fatebatur, id est, hominem cui sal magnopere displicet eo minime ...

De luminibus et umbris

Imagen
[Artifex imaginibus luce exprimendis pessima esse pergo: en tamen photographema scholae Antonii Machado a me factum (Baeza 2009)] Superiore Saturni die finitus est VI Conuentus Societatis Studiorum Latinorum (SELat) , sed usque ad diem hodiernum non uacaui ad nonnullas cogitationes Latine exarandas: primum munera academica docentiaque, deinde interretialia gaudia atque otia. D e poese poetisque Latinis aetatis antiquae et mediae et recentioris egregii oratores strenuique professores disceptauimus, quamuis, ut uerum dicat Cassandra "dei iussu non umquam credita Teucris" , haud omnes Latinitatis studiosi plaudant Latina scripta haud attinentia ad Latinitatem Classicam siue antiquam. Deo gratias hi pauci sunt, etiamsi aliquantulum striduli. Mihi non fieri potuit adesse conuentui per totos quattuor dies, tantum primo die uesperi et secundo integro et tertio mane, qua de causa conclusiones generales emittere nequeo, tantum sensus mancos particularesue. Quid breuiter dicam de om...

ROMA: Latina poesis

Imagen
[Musei Vaticani Romae "Scalae cochleatim"] Heri angelus meus Baeticus ad me scripsit breuem dulcemque epistulam atque inter alia scripta has perbellas exhibitiones imaginum Romae annexas misit. Dum optimam causam rationemque Latine scribendi loquendique quaerere pergo (hodie haud optimistam, ut sic dicam, me sentio) his in modernis temporibus pessimis Poesi -etiamsi hac inferiore septimana plus quam centum philologi classici quadam in urbe Baetica conueniamus ad orationes acroasesque (Hispanice) habendas de lingua Latina numerose expressa-, uobiscum, beneuolis rarisque lectoribus lectricibusque qui antiqua Romanorum lingua quoque utimini ad cogitationes uestras exprimendas, partiri uelim haec photographemata, quae meam in mente attulerunt illud iter magicum ad urbem aeternam quod feci nonnullos abhinc annos una cum aliis sodalibus discipulisque: ROMA Publish at Scribd or explore others: Magazines & Newspape ...