Quo modo sal conficitur ex aqua marina?

Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica (Basileae 1556: 439-441) , ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata: A. Mare . [Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα . Hisp. 'Mar' )] B. Stagnum . [Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp. 'Lago', Gad . 'Estero' )]. C. Septum . [Vel saeptum . Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp. Cerca. Gad . ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'? )]. D. Incilia . [Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμ...