Entradas

Mostrando entradas de abril, 2007

M. Von Albrecht et A. Miraglia Gadibus adfuerunt!

Imagen
(17/04/07) Michael VON ALBRECHT, Universitatis studiorum Heildelbergensis cathedrarius emeritus, orationem habuit inscriptam “ Quid lingua Latina litteraeque Latinae ad homines educandos conferre possint ” Eduardus M. Engelsing professorem von Albrecht inducit ( Baeticus2 fecit): (16/04/07) Aloisius MIRAGLIA , praeses academiae cui nomen Vivarium Novum est (Neapolis), locutus est “ De ratione sermonem Graecum docendi ” (q.i. ATHENAZE ) Si Aloisium Miraglia uidere et audire vis, hic intra ( Baeticus2 fecit)

"Qui non uetat peccare, cum possit, iubet": Contra domesticum et patrium terrorem

Imagen
QVI NON VETAT PECCARE, CVM POSSIT, IVBET Senecae sententiosus sal , Troad . 291 Iniustitiae genera duo sunt: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre uidetur socio; qui autem non defendit nec obstitit, si potest, iniuriae, tam est in uitio quam si parentes aut amicos aut patriam deserat. Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur , cum is qui nocere alteri cogitat , timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt; in quo vitio latissime patet avaritia. [ CICERO De officiis 1, 7, 23 ] Ciceronianus sal a me adhibitus non solum in tyrannos ignauosque qui ob auaritiam terroris imperio usi sunt ad saeuam tyrannidem exercendam, uerum etiam in eos qui ill...