Quem modo tam rarum cupiens uix lector haberet

C. Plinii Secundi Nouocomensis N aturalis Historia [Editio princeps, Venetiis: Ioannes Spira, 1469] Colophon In rete omnium gentium 'editionem principem' modo inueni totam Naturalis Historiae , anno scilicet 1469 editam, eamque optime ope lucis descriptam, cuius primam atque ultimam paginam uobis partim monstro. Confiteor attente non legisse antea epigramma quod in colophone inuenitur. Arrident quidem multum mihi carmina in quibus libri iucunde loqui uidentur. Ecce uobis, lectores mei, epigramma gratum, ad quod litteram initialem idoneam (scilicet consonantem Q) eamque ornate pictam apponere non potui, utpote quae illic non appareret. Aliam ergo selegi pulchre delineatam ad "Naturam" uidelicet significandam: Quem modo tam rārum cupiēns uix lector habēret Quīque etiam fractus pēne legendus eram, Restituit Venetīs mē nūper Spīra Ioānnes Excripsitque librōs aere notante ...