De colore fusco
Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t. "The Newton Project" , cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus. Chromotaxia seu Nomenclator colorum (1894) Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excit...