De gente tantum uiuente halitu et odore
Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio , quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas: Maro quidem concinauit uersus hos: 'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura ?' Atque etiam poeta qui De rerum natura cecinit, uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris ' Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus: si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius* , ut elocutiones ex similibus formemus; na...