Entradas populares de este blog
De reditu
Post dies aestiuos insolitos et uentosissimos et non tam feriatos quam ipsa uoluissem, et postquam iucunde absoluissem quoddam negotium Matritense, quod mense Augusto exeunte mihi faciendum fuit (de quo plura uobis alias aperiam), reditus tamen in Academiam mense ineunte Septembri tam dulcis quam in domum non fuit. Facultatis aura praerancida redolebat. Capsula epistularum electronicarum denuo mihi imminebat plenissimam dum magis in dies complebatur. Academici coetus me exspectabant insulsi. Probationes quoque discipulis paraui easque recens aestimaui, quas plerique superauerunt non inlaudabiles, sed unum exercitium legi uel pessimum omnium quos umquam, nisi memoria fallitur, euolui. Quomodo aliquis philologiae latinae studere sponte cupit et linguam Latiam pulcherrimam magnopere obterere et calcare potest? Unum aut alterum exemplum quasi crimina laesae Latinitatis afferre possem, ut disceretis me non mentiri neque uerba exaggerare. Sed melius est faci...
Angiportum perangustum
Nudius tertius frater, qui alio in oppido Baetico procul a me habitat, imaginem quam in parte sinistra inspicere potestis, lectores candidi, ad me per telephonum gestabile nuntiolo electronico misit, captam dum ipse ambulabat, utpote qui nomine viae viso statim mei recordatus sit. Sine coloribus vel potius luminibus et umbris descripta imago mihi admodum placuit non tantum quod videlicet testimonium amoris fraterni est verum sincerumque, sed etiam quod semper delectata sum imaginibus ope lucis expressis eis quae ex prima fronte visum fallunt. Nam ubi primum imaginem spectavi, eam inversum positam esse putavi necnon eius prospectum falsum esse, nam pars clarior imaginis quasi caelum esse videbatur, pars obscurior quasi terram sive mare. In loco autem medio lineae parallelae et tranversae secare videbantur horizontem. Deinde fenestram externam sive potius maeonium labyrinthi a transeuntibus foris intuitum esse...
Orbergiana uaria
His in diebus ante ferias Natalicias ualde cumulata sum diuersis laboribus. Praeter sessiones scholasticas in auditorio ministratas et coetus academicos usitatos, mihi legendus est inter alios quidam liber de artibus memoriae saeculo XVI scriptis ad existimationem conficiendam quae in lucem edita erit nostris in commentariis periodicis qui Calamus Renascens inscribuntur, necnon mihi petenda est quaedam probatio laboris peruestigandi per ultimum sexennium . Nihilominus, primarum sessionum Latinarum in Gradu "Humanitatum", qui dicunttur, usque ad diem hodiernum rationem ducere placeret mihi quae nonnullos abhinc menses tantum euoluere libros Orbergianos incohaui. Quindecim alumni in matriculam relati sunt eique inter uiginti et sexaginta annos nati, sed in auditorio assidue adsunt decem. Ad summatim laeta sum, quia plerique uidentur discere plus minusue alacriter. Proxima hebdomade probationem feci: tantummodo una alumna reprobata est. Impraesentiarum in studium cap...
Pulcherrima sunt haicua!
ResponderEliminarGratias tibi ago, Alhana!
ResponderEliminarTe libenter spectavi hieri in acroasi in Caelo habita (post ea paululum tecum locutus sum, cum dixi mihi maxime placuisse haicus tuus). Volo te denuo gratias agere quia iam abhinc aliquos menses multo cum gaudeo hoc blog tuum lego, maxime eo fruens et multa discens. Spero fore ut possim tam callide eleganterque scribere quondam, quamquam multa sunt adhuc mihi discenda ut bene scribat. Bene vale ! (Ismael)
ResponderEliminarImmo gratias tibi, Ismael, ago multas pro uerbis et his et illis quae die Dominico in Caelo mihi dixisti. Scribere haicua atque alia pergam tibi iuuenibusque studiosis qui in hoc Scriptorium intrent. Optime ualeas!
EliminarLacerta parva
ResponderEliminarillucescente die
saxum inserpit
sole oriente
corpusculo gelido
apricum captat
Pulchrum!
Eliminar