Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como philologicae res

Ludere aude, incipe!

Imagen
      Hos dies, quibus pueri baccalaureati probationes maturitatis tandem aliquando finiverunt et studia academica seligere debebunt, si forte in Universitatem intrare cupiverint, multa sunt praeconia quibus moderatores Academiae nostratis juvenes studiosos allicere conantur per chartulas diversas coloribus vividis depictas atque paucis verbis ornatas. Inter omnia haec praeconia academica eminent Gaditana ea, quae disciplinas nuntiant quasi ludos electronicos, in quorum studia incumbere discipuli debent, si optimi lusores et victores esse prae ceteris volunt in ludo vitae. "Ludus tibi incipit" vel potius "Incipe ludere" (videlicet apud salsum Sinum Gaditanum, ut prospicitur).        Chartula hac sive nuntiolo Universitas discipulum invitare atque allectare ad ludendum videtur, cui ipsa dicit 'ludum nunc incipere' vel jubet ut 'incipiat ludere', nam Hispanice verbo temporali illi duplex vis est, id est, 3ª persona singularis et tempus praese...

De afflatu poetico

Imagen
Greca prefatiuncula   [ 2055-2056 ]    Mensis October finem capit et scriptorii ianuam aperio diu clausam. Quippe mensis nimis negotiosus progressus est indeque difficile fuit mihi haud expeditae pedes ducere in hunc locum atque aliquid placide scribere mente plurimis curis occupata. Etiam confitendum est mihi magis in dies difficile esse aliquid hoc in scriptorio exarare. Nuntii enim noui de Latinitate non abundant, immo magistri discipulique minus in dies studio usuque linguae Latinae excitari uidentur. Tempus quidem fugit insulsum, nonnumquam autem mica salis conditum.       Hoc mense solum unumque granulum salis, quod degustaui, magnus conuentus fuit, quem quinto quoque anno Alcagnitii siue in Angulo illo qui dicitur Aragonum celebramus, ubi quidem multas orationes acroasesque eruditas auscultaui et sapidos sermones cum collegis discipulisque contuli necnon uerbum unum et alterum cum professoribus clarissimis mutuata sum. Libros multos quoque pala...

De dulci aegritudine amoris

Est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime  diligas interdum nihil scire   (Plin. Epist . VI  4, 3)       Symbolam nondum in lucem editam lego, cuius arbitrium atque existimationem proferre atque ad quosdam commentarios periodicos mittere debeo. Argumentum mihi placuit atque illic inter alia epistulam Plinianam (VI 7) ad uxorem missam euolui breuem atque iucundam, quam uobiscum praesertim, lectrices meae fideles, compartiri uolo:   C. Plinius Calpurniae suae s.   Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc i...

Qualis sit terrae odor

Imagen
    Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta.     Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio , quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas.    Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'sapere...

Res arcanae

     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam  offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis.       Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, u...

Ratio studiorum

Imagen

De ui ac potestate litterarum

Imagen
Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae     Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque  litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate.      Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis ) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo  Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana ( Nobis eam reddite, Galli! ) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Auson...

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum " Facile dictu, difficile factu " imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione ).  Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam " Quomodo (non) doceatur lingua Latina " nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo. Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confi...

De fine noscendo ab initio

Imagen
Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum. Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de S eminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de C irculis Latinis et de "blogis...

De Alcagnicio allisque rebus Plinianis

Imagen
Ioannes Aegidius Ludouicusque Gadibus tandem adsum defatigata defessa lassa, sed felix nuperrime reuersa. Nam Conuentus Alcagnicensis in honorem IOANNIS AEGIDII feliciter peractus est die Veneris superiore noctu. Aliquantulum anxiam fuisse me confiteor, quippe quod mihi displiceat loqui coram frequentia hominum atque hoc in conuentu uerba mihi proferenda erant in publico quater uel quinquiens. Dies tamen difficilior fuit in quo Latine Hispaniceque mihi loquendum erat propter exspectatissimam Dissertationem Eduardi nostri M. Engelsing Doctoralem iudicandam ante participes conuentus quorum haud pauci putent inane (ne stultum dicam) Latine loqui. At quamquam haud multi spectatores tandem actui solemni interfuerunt, sapientissimi adfuerunt omniaque optime fluxerunt. Post me, quae prima locuta sum, iudices ceteri iudicia sua dixerunt, Anglice scilicet Theodericus Sacrè (qui die priore doctam disertamque Latinam orationem habuit inscriptam "Erasmus versificatus sive De c...

Noua Alcagnicensia

Imagen
Tertiae litterae Circulares Conuentus Alcagnicensis, qui mense Octobri inferiore in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi , placidi ac copiosi fluminis, sito celebrabitur, in luminis oras tandem editae sunt. Hic enim Conuentus omnium gentium numero Quintus uersabitur, ut alii quattuor anteriores, de Humanismo et de re Latina Graecaque perpetuanda , dicatus autem professori Ioanni Aegidio , homini bono dicendi perito, plurimorum magistrorum magistro. Compertum est uocabulum, quod dicunt, "Humanismus" depromptum esse a nomine "humanitatis". Erasmus quidem ille Roterodamus 'humanitatis uocabulum non iam naturam nobis declarare, sed mores hominis natura dignos' scripsit. Etenim "Humanismi" uocabulum spectat ad mores hominis ad quos optimos instruendos thesauri illi Graecae Latinaeque linguae auxilium nobis ferunt, 'nisi quis prauis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerari mallet in...

De legendo citius lentius

Imagen
Discipulo I. A. Serrano optimo Clauis ad me uisendum Nudius tertius legi commentarium qui studium meum magnopere excitauit. Nam philologus quidam classicus Hispanus de sententia cogitans hac: Cum uel citius uel lentius legimus , nihil intelligimus, multum ille discrepabat ab opinione intelligendi nihil " si lentius legimus ", propterea quod, ut olim Fredericus Nietzsche dixerit: Philologia, ars legendi lente attente prudenter... oculis digitisque Ego tamen priori iudicio omnino subscribo, nam si scripta citius euoluantur oculis digitisque, neque ea bene percipere neque aliquid uoluptatis, si qua esset, capere possimus ex lectione. At si lentius, sermonis compages dissolui necesse esset ac subinde loquela nihil diceret et obmutesceret, nam, ut naturae rerum, ita linguae cuiuslibet uis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. Italus enim Caluinus textum putabat classicum esse illum qui tamquam grauis sonitus ...

Triste nuntium

Imagen
Hodie mea in Facultate triste nuntium accipio: perillustris Antonius Fontán , Classicae Philologiae professor Cathedrarius Emeritus Complutensis Studiorum Vniuersitatis et primus praeses Senati sub Hispania democratica, a uita discessit. Tertius enim Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo deque re Latina Graecaque perpetuanda , Alcagnicii anno 2000º celebratus, dicatus fuit professori A. Fontán. Duo anno post Institutum Studiorum Humanisticorum (Alcagnicii-Matriti: IEH-CSIC) in lucem edidit quinque uolumina continentia magnam partem orationum acroasiumque illic habitarum, auctarum atque emendatarum, eaque omnia quoque dicata illi humanissimo magistro. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

Triste nuntium

Ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) triste nuntium accipio: collega Anna Maria Aldama Roy, profestrix Studiorum Vniuersitatis Complutensis, a uita discessit. En pulchra uerba Annae Mariae Aldama dicata. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?

Imagen
Cum Consaluus noster pulcherrimo " Eudemiae " nomine appellauit ephemeridem suam interretialem, me ipsam rogaui de causa uel origine huius nominis et statim, Ethica Eudemia Aristotelica praetermissa, illis de libris Eudemiae ab Erythraeo compositis cogitaui. Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur: Iani Nicii / Erythraei / EVDEMIAE / Libri decem. Coloniae Vbiorum / Apud Iodocum Kalcouium / & socios. M D C XLV [8º: *5, 253 p.] sicut legitur in praefatione a Terentio Tunberg conscripta Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998: "Exemplari" -addit- "usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod i n bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis [...]". De Iano Nicio E...