Entradas

Mostrando entradas de enero, 2018

De Lucia Metrana, profestrice Hispana saeculo XVI

Imagen
          De gentis nostrae feminis doctrina claris omnibus temporibus vix scimus et fere nihil pro certo habemus, maxime aetate quae dicitur artium litterarumque Renascentium, nisi id quod viri illustres illius temporis in operibus suis ipsi tradiderunt. Inter quos historicus Lucius Marineus Siculus in Hispania inter annos 1486 et 1533 versatus eminet, qui suis in Epistolarum familiarum libris XVII (Vallisoleti, 1514) plurimas litteras collegit non tantum a se exaratas verum etiam ab hominibus clarissimis, ad quos ipse litteras misit suas, rescriptas. Inter quas quidem una epistula permira in libro XII invenitur ad quandam puellam doctam nomine Luciam Metranam, vulgo scilicet "Luisa de Medrano" [1]   (1484-1527) data, quae dicitur profestrix esse Cathedraria prima in Universitate Studiorum Salmanticensi. Nam eodem tempore rector et cathedrarius Salmanticensis Petrus Turrensis in notula cuiusdam operis sui manu scripta exaravit hoc: "A.D. 1508 die 16 novembris hora