In lente unguentum: 'De Hispaniola' (1535) Iohannis Maldonati

Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. D e quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula , quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam. Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman": A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation, translated with an introduction by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011 Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo ort...