Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como lyceus

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos       Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.      Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur...

Somnia aurea deo Hermae

Imagen
Somnia Hermae    Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.          Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.      Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam. Vincere doctus,  Hermes omnia solus  atque ter unus.

"Quintus in lyceo" (1)

Imagen
     Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator.      Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi.       Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc pra...