Entradas

Mostrando entradas de diciembre, 2013

De familiari cena hesterna

Imagen
       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas.           Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quod a paucis tamen hactenus alterutra pro parte pro

De saltatore professore

Christian Felber & Anna Reitbauer- Ein Tanz für Attac                          Alleluia! Lābitur nūdīs pedibus professor  Per pauīmentum manibus polītum,  Personat dum caerulea atque rūssa      Aura theātrī.    Christiānus barbiger aureusque  Dē bonō commūnī ideam redūcit  Atque mūsae Terpsichorēs procācis       Carmina saltat.     Voce dulci " Bella, ualē !" recantat, Aequilībrī corpore dum lacertī Et manūs sursum gracilem puellam       Tollere possunt.  Vōce uulgī dum modulātur altē  Verba cordātus puer aureāta,  Corpus indūcit saliēns uirīle       Pācifer ōrāns.  

De antiquissimo cultu auaritiae artium

      Studium mouet meum hic locus Naturalis Historiae, in quo cultus improbatur   auaritiae pro liberalibus artibus, cuius lectionem commendo attentam uobis, lectores candidi, lectrices ingenuae, omnibus uidelicet, quibus non deterret quorundam rerum humilitas atque cordi sunt studia humanitatis:     Nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur . Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae.    Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudi