Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como uiua uoce

De reditu Scorpionis Martiani

Imagen
   Hodie experrecta sum nuntio optimo. Lucius Amadeus Ranierius siue S corpio Martianu s post nonnullos annos tacitus reditum nuntiat decimum anniversarium celebrans.  Vtinam recitationes et sermones multos nobis tradat. Cupida exspecto.

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum " Facile dictu, difficile factu " imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione ).  Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam " Quomodo (non) doceatur lingua Latina " nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo. Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confi...

Siluestres imagines hodiernae et hesternae

Imagen
Tandem in scriptorium ascendere potui imagines fabulae c.n. " Perditi " (Anglice "Lost") a sodale mea Viola eiusque uiro Iohanne Marco donatas, ubi personae in silua Latine loquentes Anglicis cum annotationibus infrascriptis audire legereque potestis. Eas enim uobis offero: Ceterum, nuperrime " Dies Internationalis mulieris " fuit atque hoc anno conuentus Africanus feminarum mea in natali terra celebratus est inter quas feminas Vicepraesidens Hispana Maria Teresa Fernández de la Vega adfuit. Quomodo ego ipsa celebrem? En uobis imago photographica in silua Monrouiana capta circa quadraginta abhinc annis: altera femina in senu filium fert, altera grauida est primae filiae sex liberorum qui postea nati sunt. Vtra felicior uidetur? Alius dies actus est sine scholis Orbergianis. Nam superiore hebdomade Capitulum VII c.n. " Puella et rosa " finitum est, sed nouum c.n. " Taberna Romana ", quod Iouis die nobis incipiendum ...

NOVA "ACTA DIVRNA" RADIOPHONICA

Imagen
En uobis, amici amicaeque, noua ACTA DIVRNA mundi nuntiorum quae inueni nuperrime hac in pagina interretiali , uiua uoce optime recitata a L. Amadeo Ranierio pro SCORPIONE MARTIANO qui nuntiat ex oppido Bethlehem in Pennsyluania: HIS "ACTIS DIVRNIS" RECITATIS ET TRANSCRIPTIS FRVIMINI! Etiam inspicite et audite eadem in pagina alia " PRAETERITA " ut haec: Et alia quoque" DILECTA " ut "Cena Trimalchionis recitata".

FESTVS LATINAE LINGVAE DIES IN EVROPA

EVROPAEVS LINGVARVM DIES A mani ad meridiem -hoc legitur in quodam nuntio et ita nuntiatum est ab uariis interretialibus scriptioribus et gregibus- in aedibus stationis radiophonicae KISS tempora Caesaris rediisse uidebuntur. Viris quibusdam doctis adiuuantibus, qui in Vniversitate Libera Berolinensi litteris student , turris KISSalis in frequentissimum forum Romanum mutabitur. Vt enim dies festus linguarum Europae celebretur, KISSus FMus linguae paene mortuae animam nouam inspirat . Tempore matutino Nora et Bastianulus nulla nisi Latina verba proferent. Claudia nuntios Latine uersos leget, Bastianulus rhapsodias congestuum Latine recitabit, omnes ludi lucrum ferentes Latine indicentur. Hic inspice quae praecipua exspectare possis die illo linguae Latinae festo apud KISSum FMum . *** [Hora tertia p.m.] A mani ad meridiem nihil Latine audiui. Ecquis nonnullos nuntios, rhapsodias aut uerba alia Latina accepit? Iocusne stationis radiophonicae KISSi FMi? An hoc alias fuit? Si qui...

Mortuae et uiuae linguae

Imagen
Vixdum die Lunae Falcultatis Coetu dimisso - non adfuerunt Rector Sales et Vicerrector R.-Sinister neque tandem clarum et nitidum et manifestum nonnullum dictum est... totum incertum pergit... Quo usque tandem abutentur patientia nostra ?-, cito in mentem mihi uenit illud Marii Benedetti carmen "Mortuae Linguae" inscriptum, cui non opus est commentariis... nec commis nec punctis. [Excusatam me habeas, beneuole lector, quia satis scio latinam uersionem meam inferiorem esse pleno Vruguaiani poetae carmine, sed uolo ut mecum eo fruaris] MORTVAE LINGVAE Linguae ubique mortuae dictitatae non sunt tantum antiqua graeca latina et sanscrita et sumerica sunt itidem linguae mortuae aut fere mortuae / sed nouae / dissimulatio dithyrambus demagogia subterfugium fanatismus auguria uetustae linguae uiuae erant cum apud uulgus uibrabant et erant loquelae serui agricolae et apostoli fabri et meretricis uetustae linguae perierunt fastidio taedioque et pudore cum ...

Antonii an Iacobi? Cuius in manibus nostra SEEC erit?

Imagen
Legite electoralia scripta Domini Antonii Lopez Eire et Domini Iacobi Siles Ruiz Si etiam appendices et diuersas opiniones legere uultis, intrate HIC aut HIC ... De latina lingua et Classica Philologia futura Dominus Michael von Albrecht dixit: "Sobre el futuro, yo soy optimista por naturaleza, el pesimismo no ayuda. Estoy convencido de que el latín tiene la capacidad de sobrevivir, sobre todo si es capaz de renovarse . Además hay que apartar del latín la imagen de reaccionario, de que sólo está orientado al pasado. Por el contrario el latín es realista, y está basado en el principio de conocernos a nosotros mismos y de crear nuestra propia identidad. El progreso consiste en eso y los romanos nos dieron el ejemplo de cómo hacerlo: aprendiendo de los enemigos se transformaron de agricultores en navegantes y de paganos en cristianos [ Iris 18 SEEC ]" Nescio quis nostrae SEEC solio sceptroque potiturus sit. Si fieri posset, ego Domino Michaeli meum suffragium ferrem. Sed h...

"Cicero Catilinam ad senatum defert" : audite

Imagen
"Cicero Catilinam ad senatum defer t": Auctore Cesare Maccari (1840-1919) [Regia Domus Madama , hodie sedes Rei Publicae Italicae Senatus. Romae] Ciceronis primam in Catilinam orationem audite HIC atque HIC

Catulli Carmen VIII

Imagen
Catulli Carmen VIII quinque modis dissimilibus audite: [trimetrus iambicus scazonte (coliambus)] 1. Catulli Carmen VIII audite hic [" ARLT Audio "] Miser Catulle , dēsinās ineptīre, et quod vidēs perīsse perditum dūcās. Fulsēre quondam candidī tibī sōlēs, cum ventitābās quō puella ducēbat amāta nōbīs quantum amābitur nūlla Ibi illā multa cum iocosa fiebant, quae tū volebas nec puella nolebat, fulsēre vērē candidī tibī sōlēs. Nunc iam illa nōn vult: tu quoque impotēns nōlī, nec quae fugit sectare, nec miser vīve, sed obstinātā mente perfer, obdūrā. Valē puella. Iam Catullus obdūrat, nec tē requīret nec rogābit invītam. At tū dolebis, cum rogāberis nūlla. Scelesta, vae tē! quae tibī manet vīta? Quis nunc tē adībit? Cui vidēberis bella? Quem nunc amābis? Cuius esse dīcēris? Quem bāsiābis? Cui labella mordēbis? At tū, Catulle, dēstinātus obdūrā. 2. Catulli Carmen VIII audite hic atque hic in " LATINVM: The Online Latin Course " 3....

"De lingua latina bene enuntianda" scripsit Robertus Williams

DE LINGVA LATINA BENE ENVNTIANDA Scripsit Robertus WILLIAMS ( Retiarius 2001)        Per paginas electronicas horum commentariorum aliosque locos Latinos et Interretiales atque per societates, greges, conuentus, multos doctos—immo uero—doctissimos cognouimus qui Latine non solum prorsus sciunt, sed qui etiam uolubiliter loquuntur. Ex his autem quotus quisque linguam accurate enuntiat? Vbi in conuentibus aut gregibus congredimur, quot homines haud intellegere possumus quod et elementa linguae recte sonandae negligunt? Etsi uitia popularium nostrorum nos saepe fugiunt, exterorum ita sentimus ut nonnumquam uideantur non Latine, sed sua propria lingua loqui. Cum omnes qui Latine sciunt, et praecipue qui Latine loquuntur, intellegentes et eruditissimi sint, cur tot homines linguam quam ita diligunt tam male enuntiant? Multae, mea sententia, sunt causae, sed maxima et grauissima est neglegentia ipsorum loquentium . Discipuli consuetudines malas acquirimus quas pro...

M. Von Albrecht et A. Miraglia Gadibus adfuerunt!

Imagen
(17/04/07) Michael VON ALBRECHT, Universitatis studiorum Heildelbergensis cathedrarius emeritus, orationem habuit inscriptam “ Quid lingua Latina litteraeque Latinae ad homines educandos conferre possint ” Eduardus M. Engelsing professorem von Albrecht inducit ( Baeticus2 fecit): (16/04/07) Aloisius MIRAGLIA , praeses academiae cui nomen Vivarium Novum est (Neapolis), locutus est “ De ratione sermonem Graecum docendi ” (q.i. ATHENAZE ) Si Aloisium Miraglia uidere et audire vis, hic intra ( Baeticus2 fecit)