Entradas

Mostrando entradas de abril, 2010

Nocturnum

Imagen
Cogitare pergo ideoque nihil scribere possum. Aliqua enim non intelligo, quamobrem nihil ex calamo Latino exit. Dum igitur noctem animi tenebrasque non radii solis neque lucida tela diei discutiunt, sed naturae species ratioque, carmina pulchra eaque uegetissima euoluere atque audire malo. Iosephi Tusiani carmen NOCTVRNVM Multiplicēs cūnās mouet undās ūnica lūna, ultima dum umbra fugit lentō sub lūmine lūdēns. Tāle fuit prīmum nocturnum tempus in orbe, tāle mare et tālis nātūra sine hospite pūra.

Conuentus Emeritensis: Imagines

Optimos homines noui, feminas uirosque. Optima reuera omnia, praeter photographemata quae pleraque haud nitida a me, pessima imaginibus luce exprimendis artifice, capta sunt. Dum aliquantulum acquiesco et de omnibus quae ante et inter et post conuentum Emeritensem acciderunt, cogito, en uobis, beneuolentes lectores, imagines photographicae nonnullae (multae desunt, bene scio, -maxime Domus Baebiae Saguntinae , cuius laborem magni facio- ideoque ueniam peto). Spero fore ut hae paucae uobis cordi sint: Ceterum, imaginem amicorum optimorum Hispanorum, Iosephi Rojas et Pauli Villaoslada et Roderici Portela , cum Aloisio Miraglia Latine colloquendo inter uestigia Romana Emeritae Augustae tamquam monumentum perpetuum seruare auebam superba, dum cum Ansgario Legionensi ambulabam, sed... imperitissima rerum photographicarum pessime eam cepi: nam pelliculae globulum perperam pressi. Quamobrem per duas secundas tantummodo producitur: Si plures melioresque imagines inspicere auetis, pr

Iosephi Mariae Magistri Progymnasma Iohanni Orbergio sacrum

Imagen
Culturaclasica.com 13/04/2010 Progymnasma eximio magistro Iohanni Orbergio sacrum, auctore Iosepho Maria Magistro: * Mārcus interrogat : “Quot sunt illī quī in Hispānia Latīnē loquuntur?” Quīntus: “Vix paucī, sed māior Hispānōrum pars nōn solum Latīnam linguam ignōrat, sed etiam despicit. Et in gymnasiīs et praesertim in ūniversitātibus Hispānī Latīnae linguae magistrī semper illud clāmant: “Latīnē loquī corrumpit ipsam Latīnitātem!”  “Quā dē causā hoc accidit?” Mārcus rursus quaerit. Iūlius: “Rāmus quī apud Hispānōs linguam Latīnam in scientiārum arbore sustinet nōn crassus, sed tenuis est. Rāmus tenuis Latīnam linguam sustinēre nōn potest: ea enim disciplīna in Hispāniā, nōminum dēclīnātiōnibus, verbōrum coniugātiōnibus et aliīs grammaticae partibus referta, crassa est.”  Dum Mārcus et Quīntus haec dīcunt, ecce rāmus cum linguā Latīnā dē scientiārum arbore ad terram cadit. Et simul omnēs gymnasiī et Hispānae ūniversitātēs magnō fragōre ruunt.  Mārcus et Quīntus

Facies Aprilis

Imagen
Rerum tanta nouitas / in solemni uere / et ueris auctoritas / iubet nos gaudere. Hic praesto adsum multos post dies. Quamquam plurima habebam quod dicerem, cupida tamen scribendi non eram. Lassitudo enim atque animus paulum demissus negotiis curisque obsessus causae fuerunt! Nostra in Academia mutationes uarie agitantur, quoniam tandem anno academico proximo noua fient: mense Septembri Gradum Philologiae Classicae nouum habebimus, qui solus Circulum Latinum , nisi fallor, in Vniuersitate Studiorum Hispanica et complectitur et palam nuntiat: Mense Octobri inferiore Magnus Conuentus Alcagnicensis celebrabitur dicatus magistro Ioanni Gil qui per hos dies contendit pro sedendo in cathedra "Q" Regiae Academiae Hispanicae ( RAE ) una cum altero Philologo, sed hoc linguae Hispanicae iunioreque. Adipisceturne eam litteram, linguistis tam desperatam, peregregius Latinista noster? Merita alterius erga alterum supersunt et praecellunt. Sed non semper hoc ualet. At age, Alexandra, c