De concordia
CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uideba...