Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2017

Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

Imagen
   Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque " inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda" , nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium"