Entradas

Mostrando entradas de mayo, 2017

De bibliotheca Conimbrigensi

Imagen
   Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero. Pictura lacunaria Lusitana      Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a re est!).  Gratias ergo