Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Thersites

Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii

Imagen
     Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit  die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.     Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:        In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperu...

'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

Imagen
       Plerique discipuli, qui mihi sunt, inter vicesimum et tricesimum annum agunt, sed anno nuper delapso unus mihi fuit aetate provectior, medicus rude donatus, qui non modo linguae Francogallicae studebat verum etiam discendae linguae Latinae cupidissimus erat. Scholam Latinam is jam superavit, sed quotiescunque prope scriptorium academicum meum adest, semper januam pulsat et intrat et salutem mihi dicit comissimus.          Abhinc aliquot diebus enim discipulus ille senior scriptorium intravit et inter alia, de quibus collocuti sumus, me certiorem fecit de quodam opusculo, quod Dionysius Diderot, clarissimus ille auctor magnae  Encyclopaediae , conscripsit atque sine nomine suo anno 1748 in lucem edidit. Quod opusculum, cui index est 'Les bijoux indiscrets' (id est, 'De gemmis garrulis') fere totum Francogalllica lingua compositum est; loca autem nonnulla aliis linguis exarata sunt, ut puta Italice, Anglice, Hispanice atque eti...