De sale Ciceronis

Symbolam utramque pedetemptim perficio, utramque partes primas de Plinio Maiore agentem, alteram autem Hispanice, alteram Latine exaratam. Vtramque lente, inquam, absoluo, quia simul mihi curandum est in lucem edere una cum quinque sodalibus commentationes aliorum collegarum, qui in honorem Ioannis Aegidii orationes et acroases habuerunt abhinc quinque annos, quod spero fore ut intra spatium paucorum mensium in formam quinque uoluminum iuste redigamus. In una enim symbolarum harum duarum, quas lente et pedetemptim ad metam impello optatam, locos scriptos rimor, in quibus bibliothecarius ille naturae Ciceronem, possessorem salinarum, excerpsit. Quos inter locos unum inuenio, in quo Plinius salem praebet facetum Tullii, cuius uerba eadem aut similia reperiuntur neque in eius operibus omnibus quae exstant, neque ab aliis scriptoribus memorata, quod uidelicet difficiliorem facit degustationem eius salis. ...