Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Lucretius

Fides

Imagen
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae pignus' est.        Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens)  maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare   Cassandrae Fidelis , sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.     Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec: "Fides autem ut habeatur duabus...

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
     Epigramma ad Historiae Naturalis  Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius . Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur: (Venetiis 1497 = V 1 ) ( Venetiis 1499 = V 2 )   Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua...

De egestate uerborum et rerum nouitate

Imagen
        Verbum idoneum non inuenio unum solumque ad Latine dicendum "disparar / to shoot / sparare" nisi per ambagem. Sciresne forte tu, candide lector, plane et Latine id dicere? Delineator nomine ' El Roto ' fecit.           Quid censetis de his uerbis temporalibus, quae lectores tres proponunt (inspicite quaeso annotationes huius commentarii)? Vtrum trium horum (uel forte casuque aliud) uobis uidetur magis idoneum, scilicet 'iactare', 'displodere' an 'iaculari', si tantummodo uocabulo uno soloque uti uellemus?       Dum interim responsum cogitatis, lectores cari, ecce uobis commentatio Lusitanice ab Eduardo M. Engelsing exarata, quae forsan clauem ullam nobis dare possit, praesertim partem uidete sultis septimam "Nouissima uerba Latina" (Lusitanice  Os neolatinismos ) inscriptam (pp. 113-115):  LATIM, BIQUÍNI E SINFONIA DISCORDANTE: LÍNGUAS CLÁSSICAS E METODOLOGIA DE ENSINO , Organon...

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

Imagen
[Prima pars heri in lucem edita] Imago descripta hoc in loco         Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis.           Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur. *** [Altera pars hodie in lucem edita]        Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV" , radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar ...

De gente tantum uiuente halitu et odore

Imagen
   Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio , quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas: Maro quidem concinauit uersus hos:  'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura ?' Atque etiam poeta qui  De rerum natura  cecinit, uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris '      Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros  explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus: si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius* , ut elocutiones ex similibus formemus; na...

De superbis debellandis

Imagen
Parcere subiectis et debellare superbos  (Verg.  Aen . 6, 853) "Volverán en su forma verdadera / cuando vieren con presta diligencia / derribar los soberbios levantados, /y alzar a los humildes abatidos  / por mano poderosa para hacerlo." Cervantes, Coloquio de los perros. Imago mutuata hinc        Omnes homines qui in litteras Humaniores incumbunt et Musas politiores frequentant, et bonos agendi et peritos dicendi atque inde ciues honestos de Re Publica bene meritos reddi dicitur. Sed haec sententia, ut mea opinio fert, haud omnino uera est. Multis enim obuiam iui per decursum uitae qui, quo peritiores studiorum Artis Humanitatumque esse palam dicebantur, eo magis superbiae atque uanae eloquentiae, minus modestiae atque sermoni ueri prae se ferebant, quod puto minime fieri debere eis qui reuera conditi essent salibus Musarum.       Homines contra offendi qui etiamsi numero multo minores, sed magis callentes ...

Facile dictu, difficile factu

Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos (1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis: 1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis. 2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda. 3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur. 4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum. 5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium. 6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas. 7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praeci...

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Imagen
Quidam Carolus, particeps " Gregis Latine loquentium " (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat. Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae , psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu , quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant . Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est. [Mihi in mentem uenit...