Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2015

De felicitate

Imagen
Felici    Hieronymi Cardani hoc praeceptum est ad filios datum  una cum aliis monitis, ut ipsi felices esse conentur: Vitia sunt ut sal, ignis, piper:  modica condiunt,  copiosa corrumpunt.    Ignem condimentum esse idque optimum , prorsus nesciuisse confiteor (etiam famem  esse condimentum optimum, ut uidetur). Vtcumque est, si medicus ille Mediolanensis 'fide dignus' fuit Gomesio Miedi peritissimo  salis, condimenti diuini,   quis sum ego, ut eius uerba et consilia refutem ac negem? Praeceptum ergo obseruabo et modica fieri conabor scribens hoc in scriptorio insulso, ne in uitium incidam pessima coqua copiose condiens.          Tantummodo unum addere uolo: nouum discipulum mihi esse, qui Latine scribere amat, quod quidem me facit felicem.

De modo compescendae sitis

Imagen
Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535      Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.       Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua pituitam attrahit et si

Magis in dies

     Mensis Martius initium cepit nouis academicis grauidus, quorum nonnulla ex hoc scriptorio per fenestram prospicio in horizontem bona spe, pleraque autem animo fastidioso. Ecce hodie uobis, lectores candidi, unum nouum, alio die aliud.      Nouam quidem ministrare coepi scholam ad sonos singulasque uoces linguae Latinae attinentem, cui hoc anno spero fore ut melior profectus sit, nam discipuli magis in annos rudimenta Latina ignorare uidentur. At inter eos, qui in conclaui huius anni fere uiginti sunt et plerique linguam Graecam malle quam Latinam confitentur, unus aut alter saltem lingua Latina usus est aut adhuc utitur, ut Felix discipulus, qui priuatim cogitationes Latine scribit uarias quasque pollicitus est mihi monstrare; ut Salus discipula, quae in quodam Lyceo Insulae Legionensis sermonem Latinum didicit modo, ut aiunt, uiuo et candida falsaque ipsa putabat, cum in Vniuersitatem intraret, omnes et professores et discipulos Latine colloqui; uel tandem ut Rubenius discipul

De dulci aegritudine amoris

Est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime  diligas interdum nihil scire   (Plin. Epist . VI  4, 3)       Symbolam nondum in lucem editam lego, cuius arbitrium atque existimationem proferre atque ad quosdam commentarios periodicos mittere debeo. Argumentum mihi placuit atque illic inter alia epistulam Plinianam (VI 7) ad uxorem missam euolui breuem atque iucundam, quam uobiscum praesertim, lectrices meae fideles, compartiri uolo:   C. Plinius Calpurniae suae s.   Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.