De proscaenio
Verba Erasmi deprompta ex opere inscripto Stultitiae laus Anno hoc nondum exacto, uiri duo maximi momenti mea in uita et familiari et academica de uita decesserunt, alter mense Martio, alter heri. Dicitur enim unusquisque morti occumbere obuiam prout sua cuiusque uita fuit. Sed de hoc nimirum discrepo, nam non noui umquam homines et meliores et humaniores quam et pater et collega, attamen rerum natura alteri "tristior nouerca" fuit, alteri "parens melior" in isto temporis spatio iusto uel iniusto, in quo choragus quidem, postquam alii aliis obtecti personis procederunt egeruntque suas quisque partes, eos educit e proscaenio. Alteri enim decreuit humanum exitum decem annorum crudelissimum inter maximos dolores, alteri autem spatium unius noctis breuissimum inter dulce somnum. Ludouicus Charlo primum mihi magister fuit optimus, deinde sodalis bonus et postremo amicus qui apud me semper adfuit quasi alter pater. Quippe fuit primus qui