Vitae humanae compendiosa descriptio
Franciscus Petrarcha (1304-1374) Dum Lucii Flaminii Siculi orationem quandam heri evolvebam, forte in hujus orationis locum scriptum incidi quendam, qui ad Francisci Petrarchae epistulam me transtulit, in qua ipse vitam humanam per multiplices figuras compendiose describit. Epistula autem, ut verius dicam, potius quam amicorum colloquium absentium videtur ludum verborum esse vel exercitatio ingenii. Utcumque est, pulchra, elegans et jucunda ante oculos lectorum exhibetur ideoque vobiscum compartiri volo, ut mihi dicatis an forte vos consentiatis cum vitae descriptione a poeta illo Italo clarissimo facta et quae junctura duorum vel trium verborum a Petrarcha usurpata maxime vobis, lectores mei candidi, placeat. Ecce enim litterae ad discipulum amicumque Lombardum de Serico , custodem Petrarchae operum, missae nescio quo anno, sed s unt qui dicant fuisse ca. 1370 , id est, in extremo tempore eius vitae : "Quid mihi de hac vita, quam degimus, vide