Acta Gaditana atque alia Latina Acta

[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa] Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem. Quid hanc aestatem ages, Alexandra? Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum...