Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Anna Elissa Radke

"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice

Imagen
Hodie natalem diem celebro meum atque ex terra Germanica munusculum magnum et pulcherrimum accipio, scilicet  aliud volumen poeticum pertinens ad seriem librorum eorum quos inde ab anno 2022 de bello Ucrainico poetria humanissima  Anna Elissa Radke componit propter oppugnationem Russicam. Est volumen sextum, quod sibi vult hoc bellum pro dolor! nondum in finem pervenisse. Unde nunc inscribitur Lyra Amphionis  (Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 2025, 48 pp. ISBN: 978-617-8523-09-1), quia poetria queritur tantas in Ucrainam ruinas impendere ut utinam alter Amphion firma moenia lyrā suā prius extruxisset. Qua de causa ex imo corde exoptat ut alter Amphion adeat atque citharā Latinā altiora solidioraque moenia extollet.            Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Rad...

Vota reconvalescentiae trigae

Imagen
     Postquam a quodam conventu Nebrissensi nuper celebrato domum reveni, morbo Covid affecta sum. Quamquam nunc crebro non tussio neque pituita nasi molestissima mihi est neque febricito, adhuc aegroto, nam caput multum mihi dolet. Anna Elissa Radke nudius tertius ad me misit epistolium, quo nuntiabat libri quarti versionem illius seriei ad Ucrainam dedicatae c.t. FUNDA DAVIDIS, iam fere paratam mox in lucem edituram esse. Huius libri tertia et ultima pars redolet dulcem et tenerrimam spem, nam pueri et puellae sunt qui partes primas agunt hoc in magno theatro mundi per vitam simplicem et cottidianam Gregorii et Catharinae, liberorum optimae feminae et doctae magistae Ucrainensis, amicae Annae Elissae carissimae nomine Ludmillae, atque nunc quoque mihi amicae.         Huic volumini quarto optima poetria rogavit me praefatiunculam adponere et gratanter feci. Etiam Anna Elissa prooemium poeticum concinavit in quo ea ipsa, Ludmilla et ego quasi ...

De labore qui his mensibus me rapuit

Imagen
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo.      Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum!       In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:      Cum Sandra desiit legere carmina mea        in Libro facierum        Miror, quo labor improbus fidelem       lectricem rapiat meamque amicam,       ut desiverit ill...

'Laudum Ucrainae' altera editio

Imagen
Russiam nactus es, imperator barbarissime,  hanc orna atque cole humanitatem!        His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke ann 1940 natae librum c.t.  Laudes Ucrainae,  lectoribus omnium gentium commendo. Altera editio enim est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio, de qua olim mentionem feci, anno 2022 typis commissa est.        Novissima haec editio quidem sexaginta et quinque carmina nunc continet, quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke , Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet , Polonice a Ioanna Rostropowicz , Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis qui quinque carmina transtulerunt.     Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est ' Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum p...

Laudes Ucrainae sive pacis

Imagen
       Vita plena est et luminibus et umbris. Inter dulces risus et acres lacrimas versamur. Non semper omnia ex sententia sunt: hodie e pedibus laboramus, fessi sumus opera facientes, cum familia disputamus... cras autem donum perpulchrum accipimus quod dolores et aerumnas levant, praesertim cum disceremus aliorum dolores maiores esse quam nostros.        Optima et maxima poetria Anna Elissa Radke librum recens scripsit et in lucem edidit, quem abhinc aliquos dies in Academiae Gaditanae capsula cursuaria gratanter inveni. Gratias summas tibi, carissima Anna Elissa, ago! In pagina prima et sub libri inscriptione q.e. LAUDES UCRAINAE verba manu scripta sunt quae dicunt: Sandrae Ramos amicae s. AER Mai 2022. Quam amicitiam magno cum honore et laetitia accipio.     Libellum aperui et tredecim carmina tristia bellum redolentia perlegi, quae hodiernum oppugnationem Russicorum in gentes Ucrainianas illustrant. Imagines albo nigroque colore pic...

Hirundo una quandoque facit ver

Imagen
     Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke.     Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi.      Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa ...

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
'Beatia' sive 'Biatia', oppidulum Baeticum.    Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris  Johannis Francisci Alcina Rovira , qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.      Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat. Prof. Alcina Rovira, cuius in honorem conventus ...

Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

Imagen
   Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque " inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda" , nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium"...

Septem iam annos

Imagen
        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.              Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii   pegmata iam honestat, me ita delectan...

Carmina hiemalia

Imagen
Hiems imminens palpitanti pectori rutilae frondis          Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius , qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod " Circulare " inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum: Annae Elissae Radke et Gerardi Alesii carmina recentissima          Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occiden...

Haicua aestiua

Imagen
Intra paucos dies, scilicet die XXIII inferiore, ad nouem minutas post quintam a.m. horam peninsularem, initium astronomicum erit autumni, temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno onustum fructibus aduenit nouis, quos spero fore sapore dulciore. Quomodo enim celebrem? Mihi admodum placent momentosa carmina quae Haicua uocantur nescio bene quare, fortasse quod optimum facileque pensum ad linguam Latinam exercendam uideatur, quae discipulis hoc anno academico proponam ad conficienda. Nonnulla Latine pangere aliquando conata sum conscia imperitiae meae arteque carens. Bene intelligo maximi momenti esse regulas formales seruare ideoque, quod ad haicua Latina attinent, quaesiui et repperi quasdam statas regulas quibus talia carmina scribenda sint, si quis quodam in certamine Haicuum Latinorum participare uellet (videatis quaeso "Nova quædam de sodalitate «Harundine»Tertium Nuntiatur Lustrum atque Indicitur Certamen Haicuum Latinorum (2010)" [Th. Deneire], Melissa...