Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Comenius

Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii

Imagen
     Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit  die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.     Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:        In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperu...

Dono dedit dedicauit

Imagen
  Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:      Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile: " Ørberg Gaditanos visit ...

HERMANNI KOLLER "ORBIS PICTVS LATINVS" (2008)

Imagen
Hermanni Koller Orbis pictus latinus quidam optimus et amoenissimus liber est ad linguam Latinam discendam et docendam. Hic editionem anni MMVI habetis. De uariis historicis et litterariis et quotidianis rebus omnia Latine eloquentissime scripta et eleganter picta. Si Latine Latinam linguam docere et discere uultis, hunc librum sine mora emite ! Academico anno proximo spero fore ut eo utar saepissime una cum libris Orbergianis! Legite plura de his operibus hic

SAL COMENIANVM: Sapere Agere Loqui

Imagen
"SAL uitae: Sapere Agere Loqui" 1652     "R uditatis antidotum eruditio est, qua in scholis ingenia imbui debent: sed ita, ut eruditio vera, ut plena, ut lucida, ut solida sit. Vera erit, si non nisi utilia vitae docentur et discuntur, ne postmodum queritandi occasio sit: necessaria ignoramus, quia necessaria non didicimus. Plena: si expoliatur mens ad sapientiam, lingua ad eloquentiam, manus ad actiones vitae solerter obeundas: hoc erit SAL illud vitae, Sapere, Agere, Loqui . Lucida erit, ac per id firma et solida, si, qui quicquid docetur et discitur, non obscurum sit aut confusum, sed distinctum, articulatum, tanquam digiti manuum. Huius rei fundamentum est, ut sensualia recte praesententur sensibus, ne capi non possint.          Dico et alta voce repeto, postremum hoc reliquorum omnium esse fundamentum: quia nec agere nec loqui sapienter possumus, nisi prius omnia , quae agenda sunt et de quibus loquendum est, recte intelligamus. In in...

"De Comenii Novissima Linguarum Methodo" in Gaditana Studiorum Vniuersitate illustrata ab Andrea Fritsch

Imagen
Andreas Fritsch, apud Liberam Vniuersitatem Berolinensem idemque Germanicae Societatis Comenianae Praeses, Gadibus orationem habebit inscriptam: "De Ioannis Amos Comenii Novissima   linguarum methodo : quid Comenii Opera Didactica Omnia  nostra aetate ad studia Latina refovenda conferre possint" Oratio habebitur die Lunae XIV Aprilis in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae meridie (hora 12.00). Iosephus Maria Maestre professorem Andream Fritsch inducet. “Errores vulgatae Methodi tres : I. Quod Linguas doceat abstracte, sine praevia Rerum cognitione. II. Quod incipiat a formali, h.e. a Grammatica. III. Quod scandere fastigia sine praestructis scalis cogat. Id est, Latinitatis studium ordiri a Cicerone, et Virgilio. Cujus rei absurditas ostenditur.” Novissima Linguarum Methodus ,VII, 8-15 Lege plura de Comenio et de Nouissima linguarum methodo in blog(i)o " DOCEO ET DISCO ", auctore Ludouico Inclán García-Robés . Is enim scripsit ...