Entradas

Mostrando las entradas etiquetadas como Paulus Iouius

De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

Imagen
     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.        In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.      Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo  (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat...").     Controversia...

De "lege coniecturae innocentiae" pari omnibus

Imagen
   Per hos dies in quibus multum dictum est de Gallis eorumque "lege coniecturae innocentiae" et de Germanis eorumque "praecipitibus accusationibus" et de Hispanis eorumque " cucumeribus insontibus ", recordata sum quandam facetam fabellam ab archiepiscopo Hispano  Bernardino Gomesio Miede (ca. 1515-1589) in Commentariis de sale conscriptam (Valentiae 1579), in qua primae partes actae sunt a quodam facetiore mireque perarguto parasito cui nomen est Moretus , "sic ab eius colore fusco dictus a Paulo Iouio (1483-1552) , Italo historico elegantissimo, propter insignem illius parasitandi artem inter illustres sui temporis relatus". Quamuis nondum inuenerim ubi exacte relata sit haec historia inter opera Pauli Iouii Nouocomensis quotquot extant omnia , nisi ficta sit, ecce tamen uobis:    "Sed hanc quidem multo augustiorem inter proceres et magnates urbis comparari [ Moretus ] solitus erat in conuiuiis, comiter ac sine contumeliae aculeo unic...